Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  2. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  3. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  4. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  5. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  6. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  7. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  8. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  9. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  10. quae tibi iucundo famularer serva labore
  11. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  12. purpureave tuum constemens veste cubile.
  13. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  14. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  15. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  16. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  17. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  18. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  19. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  20. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  21. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  22. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  23. perfidus in Creta religasset navita funem,
  24. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  25. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  26. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  27. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  28. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  29. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  30. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  31. coniugis an fido consoler memet amore,
  32. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  33. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  34. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  35. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  36. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  37. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  38. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  39. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  40. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  41. quare, facta virum multantes vindice poena
  42. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  43. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  44. huc huc adventate, meas audite querelas,
  45. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  46. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  47. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  48. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  49. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  50. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  51. has postquam maesto profudit pectore voces
  52. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  53. adnuit invicto caelestum numine rector,
  54. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  55. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  56. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  57. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  58. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  59. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  60. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  61. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  62. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  63. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  64. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  65. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  66. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  67. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  68. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  69. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  70. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  71. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  72. sed primum multas expromam mente querelas
  73. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  74. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  75. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  76. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  77. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  78. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  79. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  80. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  81. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  82. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  83. funestam antennae deponant undique vestem
  84. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  85. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  86. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  87. haec mandata prius constanti mente tenentem
  88. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  89. aerium nivei montis liquere cacumen.
  90. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  91. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  92. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  93. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  94. amissum credens immiti Thesea fato.
  95. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  96. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  97. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  98. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  99. multiplices animo volvebat saucia curas.
  100. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  101. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  102. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  103. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  104. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  105. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  106. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  107. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  108. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  109. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  110. plangebant aliae proceris tympana palmis
  111. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  112. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  113. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  114. talibus amplifice vestis decorata figuris
  115. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  116. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  117. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  118. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  119. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  120. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  121. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  122. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  123. post vento crescente magis magis increbescunt
  124. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  125. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  126. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  127. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  128. advenit Chiron portans silvestria dona:
  129. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  130. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  131. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  132. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  133. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  134. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  135. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  136. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  137. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  138. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  139. non sine nutanti platano lentaque sorore
  140. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  141. haec circum sedes late contexta locavit,
  142. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  143. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  144. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  145. quam quondam silici restrictus membra catena
  146. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  147. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  148. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  149. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  150. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  151. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  152. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  153. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  154. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  155. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  156. his corpus tremulum complectens undique vestis
  157. candida purpurea talos incinxerat ora,
  158. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  159. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  160. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  161. dextera tum leviter deducens fila supinis
  162. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  163. libratum tereti versabat turbine fusum,
  164. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  165. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  166. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  167. ante pedes autem candentis mollia lanae
  168. vellera virgati custodibant calathisci.
  169. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  170. talia divino fuderunt carmine fata,
  171. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  172. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  173. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  174. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  175. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  176. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  177. adveniet tibi iam portans optata maritis
  178. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  179. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  180. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  181. levia substernens robusto bracchia collo.
  182. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  183. nulla domus tales unquam contexit amores,
  184. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  185. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  186. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  187. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  188. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  189. qui persaepe vago victor certamine cursus
  190. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  191. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  192. non illi quisquam bello se conferet heros,
  193. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  194. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  195. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  196. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  197. illius egregias virtutes claraque facta
  198. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  199. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  200. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  201. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  202. namque velut densas praecerpens messor aristas
  203. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  204. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  205. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  206. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  207. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  208. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  209. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  210. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  211. denique testis erit morti quoque reddita praeda
  212. cum teres excelso coacervatum aggere bustum
  213. excipiet niveos percussae virginis artus.
  214. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  215. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
  216. urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
  217. alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
  218. quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
  219. proiciet truncum submisso poplite corpus.
  220. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  221. quare agite optatos animi coniungite amores.
  222. accipiat coniunx felici foedere divam,
  223. dedatur cupido iam dudum nupta marito.
  224. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  225. non illam nutrix orienti luce revisens
  226. hesterno collum poterit circumdare filo
  227. (currite ducentes subtegmina, currite, fusi),
  228. anxia nec mater discordis maesta puellae
  229. secubitu caros mittet sperare nepotes.
  230. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.”
  231. talia praefantes quondam felicia Pelei
  232. carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
  233. praesentes namque ante domos invisere castas
  234. heroum et sese mortali ostendere coetu
  235. caelicolae nondum spreta pietate solebant.
  236. saepe pater divum templo in fulgente, revisens
  237. annua cum festis venissent sacra diebus,
  238. conspexit terra centum procumbere tauros.
  239. saepe vagus Liber Parnasi vertice summo
  240. Thyiadas effusis euantis crinibus egit,
  241. cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
  242. acciperent laeti divum fumantibus aris.
  243. saepe in letifero belli certamine Mavors
  244. aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo
  245. armatas hominum est praesens hortata catervas.
  246. sed postquam tellus scelere est imbuta nefando,
  247. iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
  248. perfudere manus fraterno sanguine fratres,
  249. destitit exstinctos natus lugere parentes,
  250. optavit genitor primaevi funera nati
  251. Liber ut innuptae poteretur flore novercae,
  252. ignaro mater substernens se impia nato
  253. impia non verita est divos scelerare parentes,
  254. omnia fanda nefanda malo permixta furore
  255. iustificam nobis mentem avertere deorum.
  256. quare nec talis dignantur visere coetus
  257. nec se contingi patiuntur lumine claro.
  1. Etsi me adsiduo defectum cura dolore
  2. sevocat a doctis, Ortale, virginibus,
  3. nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
  4. mens animi: tantis fluctuat ipsa malis,—
  5. namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris
  6. pallidulum manans adluit unda pedem,
  7. Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
  8. Ereptum nostris obterit ex oculis.
  9. ---
  10. nunquam ego te vita frater amabilior
  11. adspiciam posthac: at certe semper amabo,
  12. semper maesta tua carmina morte canam,
  13. qualia sub densis ramorum concinit umbris
  14. Daulias absumpti fata gemens Ityli,—
  15. sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto
  16. haec expressa tibi carmina Battiadae,
  17. ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis
  18. effluxisse meo forte putes animo,
  19. ut missum sponsi furtivo munere malum
  20. procurrit casto virginis e gremio,
  21. quod miserae oblitae molli sub veste locatum,
  22. dum adventu matris prosilit, excutitur;
  23. atque illud prono praeceps agitur decursu,
  24. huic manat tristi conscius ore rubor.
  1. Omnia qui magni dispexit lumina mundi,
  2. qui stellarum ortus comperit atque obitus,
  3. flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,
  4. ut cedant certis sidera temporibus,
  5. ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans
  6. dulcis amor gyro devocet aerio,
  7. idem me ille Conon caelesti in lumine vidit
  8. e Bereniceo vertice caesariem
  9. fulgentem clare, quam cunctis illa deorum
  10. levia protendens bracchia pollicita est,
  11. qua rex tempestate novo auctus hymenaeo
  12. vastatum finis iuerat Assyrios,
  13. dulcia nocturnae portans vestigia rixae
  14. quam de virgineis gesserat exuviis.
  15. estne novis nuptis odio Venus, atque parentum
  16. frustrantur falsis gaudia lacrimulis
  17. ubertim thalami quas intra limina fundunt?
  18. non, ita me divi vera gemunt, iuerint.
  19. id mea me multis docuit regina querelis
  20. invisente novo proelia torva viro.
  21. at tu non orbum luxti deserta cubile,
  22. sed fratris cari flebile discidium?
  23. quam penitus maestas exedit cura medullas!
  24. ut tibi tunc toto pectore sollicitae
  25. sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe
  26. cognoram a parva virgine magnanimam.
  27. anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es
  28. coniugium, quod non fortior ausit alis?
  29. sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!
  30. Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu !
  31. quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
  32. non longe a caro corpore abesse volunt?
  33. atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
  34. non sine taurino sanguine pollicita es,
  35. si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
  36. captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
  37. quis ego pro factis caelesti reddita coetu
  38. pristina vota novo munere dissolvo.
  39. invita, o regina, tuo de vertice cessi,
  40. invita: adiuro teque tuumque caput:
  41. digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
  42. sed qui se ferro postulet esse parem?
  43. ille quoque eversus mons est quem maximum in oris
  44. progenies Thiae clara supervehitur,
  45. cum Medi peperere novum mare, cumque inventus
  46. per medium classi barbara navit Athon.
  47. quid facient crines, cum ferro talia cedant?
  48. Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
  49. et qui principio sub terra quaerere venas
  50. institit ac ferri fingere duritiem!
  51. abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
  52. lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
  53. unigena impellens nutantibus aera pennis
  54. obtulit Arsinoes † elocridicos ales equus,
  55. isque per aetherias me tollens avolat umbras
  56. et Veneris casto conlocat in gremio.
  57. ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,
  58. Graia Canopiis incola litoribus,
  59. †hi dii ven ibi vario ne solum in lumine caeli
  60. ex Ariadneis aurea temporibus
  61. fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
  62. devotae flavi verticis exuviae,
  63. uvidulam a fletu cedentem ad temple deum me
  64. sidus in antiquis diva novum posuit:
  65. Virginis et saevi contingens namque Leonis
  66. lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,
  67. vertor in occasum, tardum dux ante Booten,
  68. qui vix sero alto mergitur Oceano.
  69. sed quamquam me nocte premunt vestigia divum,
  70. lux autem canae Tethyi restituit,
  71. (pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo:
  72. namque ego non ullo vera timore tegam,
  73. nec si me infestis discerpent sidera dictis,
  74. condita quin veri pectoris evoluam)
  75. non his tam laetor rebus quam me afore semper
  76. afore me a dominae vertice discrucior,
  77. quicum ego, dum virgo quondam fuit, omnibus expers
  78. unguentis, una milia multa bibi.
  79. nunc vos optato quom iunxit lumine taeda,
  80. non prius unanimis corpora coniugibus
  81. tradite nudantes reiecta veste papillas,
  82. quam iucunda mihi munera libet onyx,
  83. vester onyx, casto colitis quae iura cubili.
  84. sed quae se impuro dedit adulterio,
  85. illius ah mala dona levis bibat irrita pulvis:
  86. namque ego ab indignis praemia nulla peto.
  87. sed magis, o nuptae, semper concordia vestras,
  88. semper amor sedes incolat adsiduus.
  89. tu vero, regina, tuens cum sidera divam
  90. placabis festis luminibus Venerem,
  91. unguinis expertem non siris esse tuam me,
  92. sed potius largis adfice muneribus.
  93. sidera cur retinent? utinam coma regia fiam
  94. proximus Hydrochoi fulgeret Oarion.
  1. O dulci iucunda viro, iucunda parenti,
  2. salve, teque bona Iuppiter auctet ope,
  3. Ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne