Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. eripui et potius germanum amittere crevi
  2. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  3. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  4. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  5. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  6. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  7. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  8. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  9. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  10. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  11. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  12. quae tibi iucundo famularer serva labore
  13. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  14. purpureave tuum constemens veste cubile.
  15. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  16. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  17. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  18. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  19. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  20. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  21. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  22. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  23. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  24. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  25. perfidus in Creta religasset navita funem,
  26. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  27. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  28. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  29. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  30. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  31. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  32. respersum iuvenem fraterna caede secuta?