Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. certe ego te in medio versantem turbine leti
  2. eripui et potius germanum amittere crevi
  3. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  4. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  5. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  6. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  7. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  8. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  9. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  10. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  11. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  12. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  13. quae tibi iucundo famularer serva labore
  14. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  15. purpureave tuum constemens veste cubile.
  16. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  17. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  18. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  19. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  20. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  21. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  22. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  23. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  24. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  25. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  26. perfidus in Creta religasset navita funem,
  27. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  28. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  29. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  30. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  31. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  32. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  33. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  34. coniugis an fido consoler memet amore,
  35. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  36. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  37. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  38. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  39. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  40. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  41. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  42. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  43. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  44. quare, facta virum multantes vindice poena
  45. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  46. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  47. huc huc adventate, meas audite querelas,
  48. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  49. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  50. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  51. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  52. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  53. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  54. has postquam maesto profudit pectore voces
  55. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  56. adnuit invicto caelestum numine rector,
  57. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  58. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  59. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  60. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  61. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  62. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  63. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  64. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  65. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  66. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  67. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  68. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  69. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  70. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  71. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  72. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  73. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  74. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  75. sed primum multas expromam mente querelas
  76. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  77. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  78. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  79. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  80. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  81. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  82. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  83. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  84. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  85. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  86. funestam antennae deponant undique vestem
  87. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  88. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  89. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  90. haec mandata prius constanti mente tenentem
  91. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  92. aerium nivei montis liquere cacumen.
  93. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  94. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  95. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  96. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  97. amissum credens immiti Thesea fato.
  98. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  99. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  100. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  101. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  102. multiplices animo volvebat saucia curas.
  103. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  104. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  105. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  106. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  107. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  108. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  109. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  110. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  111. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  112. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  113. plangebant aliae proceris tympana palmis
  114. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  115. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  116. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  117. talibus amplifice vestis decorata figuris
  118. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  119. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  120. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  121. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  122. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  123. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  124. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  125. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  126. post vento crescente magis magis increbescunt
  127. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  128. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  129. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  130. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  131. advenit Chiron portans silvestria dona:
  132. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  133. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  134. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  135. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  136. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  137. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  138. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  139. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  140. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  141. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  142. non sine nutanti platano lentaque sorore
  143. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  144. haec circum sedes late contexta locavit,
  145. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  146. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  147. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  148. quam quondam silici restrictus membra catena
  149. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  150. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  151. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  152. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  153. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  154. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  155. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  156. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  157. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  158. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  159. his corpus tremulum complectens undique vestis
  160. candida purpurea talos incinxerat ora,
  161. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  162. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  163. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  164. dextera tum leviter deducens fila supinis
  165. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  166. libratum tereti versabat turbine fusum,
  167. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  168. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  169. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  170. ante pedes autem candentis mollia lanae
  171. vellera virgati custodibant calathisci.
  172. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  173. talia divino fuderunt carmine fata,
  174. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  175. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  176. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  177. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  178. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  179. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  180. adveniet tibi iam portans optata maritis
  181. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  182. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  183. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  184. levia substernens robusto bracchia collo.
  185. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  186. nulla domus tales unquam contexit amores,
  187. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  188. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  189. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  190. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  191. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  192. qui persaepe vago victor certamine cursus
  193. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  194. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  195. non illi quisquam bello se conferet heros,
  196. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  197. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  198. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  199. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  200. illius egregias virtutes claraque facta
  201. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  202. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  203. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.