Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  2. certe ego te in medio versantem turbine leti
  3. eripui et potius germanum amittere crevi
  4. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  5. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  6. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  7. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  8. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  9. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  10. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  11. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  12. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  13. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  14. quae tibi iucundo famularer serva labore
  15. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  16. purpureave tuum constemens veste cubile.
  17. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  18. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  19. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  20. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  21. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  22. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  23. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  24. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  25. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  26. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  27. perfidus in Creta religasset navita funem,
  28. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  29. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  30. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  31. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  32. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  33. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  34. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  35. coniugis an fido consoler memet amore,
  36. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  37. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  38. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  39. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  40. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  41. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  42. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  43. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  44. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  45. quare, facta virum multantes vindice poena
  46. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  47. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  48. huc huc adventate, meas audite querelas,
  49. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  50. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  51. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  52. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  53. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  54. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  55. has postquam maesto profudit pectore voces
  56. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  57. adnuit invicto caelestum numine rector,
  58. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  59. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  60. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  61. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  62. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  63. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  64. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  65. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  66. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  67. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  68. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  69. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  70. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  71. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  72. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  73. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  74. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  75. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  76. sed primum multas expromam mente querelas
  77. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  78. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  79. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  80. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  81. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  82. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  83. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  84. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  85. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  86. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  87. funestam antennae deponant undique vestem
  88. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  89. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  90. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  91. haec mandata prius constanti mente tenentem
  92. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  93. aerium nivei montis liquere cacumen.
  94. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  95. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  96. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  97. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  98. amissum credens immiti Thesea fato.
  99. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  100. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  101. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  102. quae tum prospectans cedentem maesta carinam