Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  2. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  3. certe ego te in medio versantem turbine leti
  4. eripui et potius germanum amittere crevi
  5. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  6. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  7. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  8. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  9. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  10. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  11. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  12. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  13. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  14. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  15. quae tibi iucundo famularer serva labore
  16. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  17. purpureave tuum constemens veste cubile.
  18. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  19. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  20. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  21. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  22. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  23. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  24. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  25. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  26. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  27. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  28. perfidus in Creta religasset navita funem,
  29. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  30. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  31. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  32. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  33. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  34. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  35. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  36. coniugis an fido consoler memet amore,
  37. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  38. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  39. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  40. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  41. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  42. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  43. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  44. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  45. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  46. quare, facta virum multantes vindice poena
  47. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  48. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  49. huc huc adventate, meas audite querelas,
  50. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  51. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  52. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  53. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  54. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  55. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  56. has postquam maesto profudit pectore voces
  57. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  58. adnuit invicto caelestum numine rector,
  59. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  60. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  61. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  62. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  63. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  64. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  65. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  66. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  67. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  68. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  69. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  70. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  71. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  72. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  73. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  74. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  75. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  76. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  77. sed primum multas expromam mente querelas
  78. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  79. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  80. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  81. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  82. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  83. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  84. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  85. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  86. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  87. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  88. funestam antennae deponant undique vestem
  89. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  90. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  91. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  92. haec mandata prius constanti mente tenentem
  93. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  94. aerium nivei montis liquere cacumen.
  95. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  96. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  97. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  98. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  99. amissum credens immiti Thesea fato.
  100. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  101. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  102. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  103. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  104. multiplices animo volvebat saucia curas.
  105. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  106. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  107. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  108. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  109. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  110. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  111. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  112. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  113. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  114. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  115. plangebant aliae proceris tympana palmis
  116. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  117. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  118. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  119. talibus amplifice vestis decorata figuris
  120. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  121. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  122. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  123. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  124. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  125. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  126. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  127. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  128. post vento crescente magis magis increbescunt
  129. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  130. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  131. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  132. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  133. advenit Chiron portans silvestria dona:
  134. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  135. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  136. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  137. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  138. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  139. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  140. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,