Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  2. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  3. certe ego te in medio versantem turbine leti
  4. eripui et potius germanum amittere crevi
  5. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  6. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  7. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  8. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  9. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  10. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  11. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  12. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  13. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  14. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  15. quae tibi iucundo famularer serva labore
  16. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  17. purpureave tuum constemens veste cubile.
  18. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  19. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  20. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  21. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  22. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  23. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  24. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  25. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  26. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  27. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  28. perfidus in Creta religasset navita funem,
  29. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  30. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  31. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  32. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  33. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  34. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  35. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  36. coniugis an fido consoler memet amore,
  37. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  38. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  39. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  40. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  41. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  42. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  43. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  44. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  45. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  46. quare, facta virum multantes vindice poena
  47. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  48. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  49. huc huc adventate, meas audite querelas,
  50. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  51. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  52. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  53. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  54. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  55. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  56. has postquam maesto profudit pectore voces
  57. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  58. adnuit invicto caelestum numine rector,
  59. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  60. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  61. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  62. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  63. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  64. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  65. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  66. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  67. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  68. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  69. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  70. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  71. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  72. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  73. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  74. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  75. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  76. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  77. sed primum multas expromam mente querelas
  78. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  79. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  80. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  81. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  82. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  83. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  84. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  85. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  86. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  87. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  88. funestam antennae deponant undique vestem
  89. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  90. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  91. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  92. haec mandata prius constanti mente tenentem
  93. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  94. aerium nivei montis liquere cacumen.
  95. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  96. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  97. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  98. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  99. amissum credens immiti Thesea fato.
  100. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  101. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu