Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  2. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  3. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  4. certe ego te in medio versantem turbine leti
  5. eripui et potius germanum amittere crevi
  6. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  7. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  8. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  9. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  10. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  11. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  12. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  13. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,