Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  2. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  3. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  4. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  5. certe ego te in medio versantem turbine leti
  6. eripui et potius germanum amittere crevi
  7. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  8. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  9. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  10. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  11. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  12. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  13. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  14. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  15. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  16. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  17. quae tibi iucundo famularer serva labore
  18. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  19. purpureave tuum constemens veste cubile.
  20. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  21. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  22. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  23. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  24. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.