Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nulla viri speret sermones esse fideles:
  2. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  3. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  4. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  5. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  6. certe ego te in medio versantem turbine leti
  7. eripui et potius germanum amittere crevi
  8. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  9. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  10. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  11. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  12. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  13. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  14. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  15. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  16. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  17. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  18. quae tibi iucundo famularer serva labore
  19. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  20. purpureave tuum constemens veste cubile.
  21. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  22. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  23. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  24. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  25. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  26. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  27. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  28. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  29. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  30. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  31. perfidus in Creta religasset navita funem,
  32. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  33. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  34. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  35. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  36. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  37. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  38. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  39. coniugis an fido consoler memet amore,
  40. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  41. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  42. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  43. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  44. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  45. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  46. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  47. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  48. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  49. quare, facta virum multantes vindice poena
  50. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  51. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  52. huc huc adventate, meas audite querelas,
  53. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  54. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  55. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  56. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  57. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  58. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  59. has postquam maesto profudit pectore voces
  60. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  61. adnuit invicto caelestum numine rector,
  62. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  63. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  64. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  65. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  66. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  67. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  68. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  69. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  70. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  71. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  72. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  73. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  74. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  75. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  76. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  77. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  78. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  79. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  80. sed primum multas expromam mente querelas
  81. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  82. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  83. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  84. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  85. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  86. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  87. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  88. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  89. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  90. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  91. funestam antennae deponant undique vestem
  92. candidaque intorti sustollant vela rudentes,