Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  2. nulla viri speret sermones esse fideles:
  3. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  4. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  5. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  6. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  7. certe ego te in medio versantem turbine leti
  8. eripui et potius germanum amittere crevi
  9. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  10. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  11. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  12. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  13. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  14. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  15. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  16. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  17. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  18. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  19. quae tibi iucundo famularer serva labore
  20. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  21. purpureave tuum constemens veste cubile.
  22. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  23. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  24. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  25. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  26. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  27. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  28. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  29. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  30. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  31. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  32. perfidus in Creta religasset navita funem,
  33. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  34. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  35. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  36. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  37. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  38. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  39. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  40. coniugis an fido consoler memet amore,
  41. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  42. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  43. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  44. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  45. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  46. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  47. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  48. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  49. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  50. quare, facta virum multantes vindice poena
  51. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  52. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  53. huc huc adventate, meas audite querelas,
  54. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  55. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  56. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  57. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  58. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  59. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  60. has postquam maesto profudit pectore voces
  61. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  62. adnuit invicto caelestum numine rector,
  63. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  64. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  65. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  66. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  67. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  68. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  69. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  70. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  71. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  72. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  73. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  74. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  75. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  76. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  77. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  78. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  79. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  80. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  81. sed primum multas expromam mente querelas
  82. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  83. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  84. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  85. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  86. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  87. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  88. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  89. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  90. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  91. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  92. funestam antennae deponant undique vestem
  93. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  94. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  95. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  96. haec mandata prius constanti mente tenentem
  97. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  98. aerium nivei montis liquere cacumen.
  99. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  100. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  101. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  102. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  103. amissum credens immiti Thesea fato.
  104. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  105. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  106. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  107. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  108. multiplices animo volvebat saucia curas.
  109. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  110. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  111. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  112. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  113. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  114. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  115. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  116. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  117. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  118. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  119. plangebant aliae proceris tympana palmis
  120. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  121. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  122. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  123. talibus amplifice vestis decorata figuris
  124. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  125. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  126. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  127. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  128. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  129. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  130. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  131. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  132. post vento crescente magis magis increbescunt
  133. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  134. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  135. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  136. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  137. advenit Chiron portans silvestria dona:
  138. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  139. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  140. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  141. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  142. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  143. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  144. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  145. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  146. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  147. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  148. non sine nutanti platano lentaque sorore
  149. flammati Phaethontis et aeria cupressu.