Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  2. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  3. nulla viri speret sermones esse fideles:
  4. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  5. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  6. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  7. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  8. certe ego te in medio versantem turbine leti
  9. eripui et potius germanum amittere crevi
  10. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  11. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  12. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  13. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  14. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  15. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  16. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  17. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  18. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  19. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  20. quae tibi iucundo famularer serva labore
  21. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  22. purpureave tuum constemens veste cubile.
  23. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  24. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  25. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  26. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  27. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  28. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  29. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  30. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  31. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  32. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  33. perfidus in Creta religasset navita funem,
  34. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  35. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  36. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  37. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  38. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  39. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  40. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  41. coniugis an fido consoler memet amore,
  42. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  43. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  44. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  45. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  46. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  47. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  48. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  49. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  50. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  51. quare, facta virum multantes vindice poena
  52. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  53. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  54. huc huc adventate, meas audite querelas,
  55. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  56. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  57. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  58. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  59. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  60. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  61. has postquam maesto profudit pectore voces
  62. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  63. adnuit invicto caelestum numine rector,
  64. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  65. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  66. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  67. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  68. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  69. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  70. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  71. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  72. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  73. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  74. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  75. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  76. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  77. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  78. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  79. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  80. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  81. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  82. sed primum multas expromam mente querelas
  83. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  84. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  85. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  86. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  87. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  88. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  89. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  90. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  91. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  92. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  93. funestam antennae deponant undique vestem