Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  2. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  3. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  4. nulla viri speret sermones esse fideles:
  5. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  6. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  7. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  8. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  9. certe ego te in medio versantem turbine leti
  10. eripui et potius germanum amittere crevi
  11. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  12. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  13. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  14. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  15. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  16. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  17. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  18. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  19. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  20. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  21. quae tibi iucundo famularer serva labore
  22. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  23. purpureave tuum constemens veste cubile.
  24. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  25. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  26. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  27. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  28. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  29. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  30. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  31. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  32. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  33. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  34. perfidus in Creta religasset navita funem,
  35. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  36. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  37. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  38. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  39. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  40. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  41. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  42. coniugis an fido consoler memet amore,
  43. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  44. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  45. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  46. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  47. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  48. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  49. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  50. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  51. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  52. quare, facta virum multantes vindice poena
  53. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  54. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  55. huc huc adventate, meas audite querelas,
  56. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  57. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  58. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  59. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  60. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  61. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  62. has postquam maesto profudit pectore voces
  63. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  64. adnuit invicto caelestum numine rector,
  65. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  66. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  67. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  68. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  69. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  70. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  71. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  72. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  73. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  74. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  75. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  76. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  77. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  78. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  79. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  80. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  81. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  82. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  83. sed primum multas expromam mente querelas
  84. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  85. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  86. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  87. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  88. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  89. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  90. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  91. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  92. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  93. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  94. funestam antennae deponant undique vestem
  95. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  96. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  97. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  98. haec mandata prius constanti mente tenentem
  99. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  100. aerium nivei montis liquere cacumen.
  101. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  102. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  103. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  104. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  105. amissum credens immiti Thesea fato.
  106. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  107. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  108. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  109. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  110. multiplices animo volvebat saucia curas.
  111. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  112. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  113. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  114. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  115. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  116. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  117. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  118. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  119. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  120. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  121. plangebant aliae proceris tympana palmis
  122. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  123. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  124. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  125. talibus amplifice vestis decorata figuris
  126. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  127. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  128. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  129. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  130. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  131. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  132. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  133. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  134. post vento crescente magis magis increbescunt
  135. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  136. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  137. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  138. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  139. advenit Chiron portans silvestria dona:
  140. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  141. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  142. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  143. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  144. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  145. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  146. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  147. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  148. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  149. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  150. non sine nutanti platano lentaque sorore
  151. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  152. haec circum sedes late contexta locavit,
  153. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  154. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  155. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  156. quam quondam silici restrictus membra catena
  157. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  158. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  159. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  160. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  161. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  162. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  163. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  164. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  165. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  166. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  167. his corpus tremulum complectens undique vestis
  168. candida purpurea talos incinxerat ora,
  169. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  170. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  171. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  172. dextera tum leviter deducens fila supinis
  173. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  174. libratum tereti versabat turbine fusum,
  175. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  176. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  177. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  178. ante pedes autem candentis mollia lanae
  179. vellera virgati custodibant calathisci.
  180. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  181. talia divino fuderunt carmine fata,
  182. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  183. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  184. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  185. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  186. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  187. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  188. adveniet tibi iam portans optata maritis
  189. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  190. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  191. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  192. levia substernens robusto bracchia collo.
  193. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  194. nulla domus tales unquam contexit amores,
  195. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  196. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  197. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  198. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  199. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  200. qui persaepe vago victor certamine cursus
  201. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  202. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  203. non illi quisquam bello se conferet heros,
  204. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  205. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  206. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  207. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  208. illius egregias virtutes claraque facta
  209. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  210. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  211. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  212. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  213. namque velut densas praecerpens messor aristas
  214. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  215. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  216. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  217. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  218. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  219. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  220. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  221. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  222. denique testis erit morti quoque reddita praeda
  223. cum teres excelso coacervatum aggere bustum
  224. excipiet niveos percussae virginis artus.
  225. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  226. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
  227. urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
  228. alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
  229. quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
  230. proiciet truncum submisso poplite corpus.
  231. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  232. quare agite optatos animi coniungite amores.
  233. accipiat coniunx felici foedere divam,
  234. dedatur cupido iam dudum nupta marito.
  235. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  236. non illam nutrix orienti luce revisens
  237. hesterno collum poterit circumdare filo
  238. (currite ducentes subtegmina, currite, fusi),
  239. anxia nec mater discordis maesta puellae
  240. secubitu caros mittet sperare nepotes.
  241. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.”
  242. talia praefantes quondam felicia Pelei
  243. carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
  244. praesentes namque ante domos invisere castas
  245. heroum et sese mortali ostendere coetu
  246. caelicolae nondum spreta pietate solebant.
  247. saepe pater divum templo in fulgente, revisens
  248. annua cum festis venissent sacra diebus,
  249. conspexit terra centum procumbere tauros.
  250. saepe vagus Liber Parnasi vertice summo
  251. Thyiadas effusis euantis crinibus egit,
  252. cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
  253. acciperent laeti divum fumantibus aris.
  254. saepe in letifero belli certamine Mavors
  255. aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo
  256. armatas hominum est praesens hortata catervas.
  257. sed postquam tellus scelere est imbuta nefando,
  258. iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
  259. perfudere manus fraterno sanguine fratres,
  260. destitit exstinctos natus lugere parentes,
  261. optavit genitor primaevi funera nati
  262. Liber ut innuptae poteretur flore novercae,
  263. ignaro mater substernens se impia nato
  264. impia non verita est divos scelerare parentes,
  265. omnia fanda nefanda malo permixta furore
  266. iustificam nobis mentem avertere deorum.
  267. quare nec talis dignantur visere coetus
  268. nec se contingi patiuntur lumine claro.
  1. Etsi me adsiduo defectum cura dolore
  2. sevocat a doctis, Ortale, virginibus,
  3. nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
  4. mens animi: tantis fluctuat ipsa malis,—
  5. namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris
  6. pallidulum manans adluit unda pedem,
  7. Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
  8. Ereptum nostris obterit ex oculis.
  9. ---
  10. nunquam ego te vita frater amabilior
  11. adspiciam posthac: at certe semper amabo,
  12. semper maesta tua carmina morte canam,
  13. qualia sub densis ramorum concinit umbris
  14. Daulias absumpti fata gemens Ityli,—
  15. sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto
  16. haec expressa tibi carmina Battiadae,
  17. ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis
  18. effluxisse meo forte putes animo,
  19. ut missum sponsi furtivo munere malum
  20. procurrit casto virginis e gremio,
  21. quod miserae oblitae molli sub veste locatum,
  22. dum adventu matris prosilit, excutitur;
  23. atque illud prono praeceps agitur decursu,
  24. huic manat tristi conscius ore rubor.
  1. Omnia qui magni dispexit lumina mundi,
  2. qui stellarum ortus comperit atque obitus,
  3. flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,
  4. ut cedant certis sidera temporibus,
  5. ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans
  6. dulcis amor gyro devocet aerio,
  7. idem me ille Conon caelesti in lumine vidit
  8. e Bereniceo vertice caesariem
  9. fulgentem clare, quam cunctis illa deorum
  10. levia protendens bracchia pollicita est,
  11. qua rex tempestate novo auctus hymenaeo
  12. vastatum finis iuerat Assyrios,
  13. dulcia nocturnae portans vestigia rixae