Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  2. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  3. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  4. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  5. nulla viri speret sermones esse fideles:
  6. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  7. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  8. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  9. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  10. certe ego te in medio versantem turbine leti
  11. eripui et potius germanum amittere crevi
  12. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  13. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  14. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  15. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  16. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  17. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  18. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  19. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  20. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  21. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  22. quae tibi iucundo famularer serva labore
  23. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  24. purpureave tuum constemens veste cubile.
  25. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  26. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  27. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  28. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  29. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  30. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  31. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  32. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  33. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  34. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  35. perfidus in Creta religasset navita funem,
  36. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  37. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  38. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  39. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  40. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  41. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  42. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  43. coniugis an fido consoler memet amore,
  44. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  45. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  46. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  47. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  48. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  49. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  50. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  51. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  52. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  53. quare, facta virum multantes vindice poena
  54. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  55. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  56. huc huc adventate, meas audite querelas,
  57. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  58. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  59. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  60. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  61. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  62. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  63. has postquam maesto profudit pectore voces
  64. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  65. adnuit invicto caelestum numine rector,
  66. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  67. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  68. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  69. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  70. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  71. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  72. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  73. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  74. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  75. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  76. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  77. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  78. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  79. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  80. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  81. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  82. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  83. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  84. sed primum multas expromam mente querelas
  85. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  86. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  87. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  88. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  89. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  90. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  91. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  92. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  93. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  94. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  95. funestam antennae deponant undique vestem
  96. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  97. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  98. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  99. haec mandata prius constanti mente tenentem
  100. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  101. aerium nivei montis liquere cacumen.
  102. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  103. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  104. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  105. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  106. amissum credens immiti Thesea fato.
  107. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  108. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  109. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  110. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  111. multiplices animo volvebat saucia curas.
  112. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  113. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  114. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  115. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  116. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  117. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  118. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  119. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  120. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  121. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  122. plangebant aliae proceris tympana palmis
  123. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  124. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  125. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.