Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  2. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  3. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  4. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  5. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  6. nulla viri speret sermones esse fideles:
  7. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  8. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  9. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  10. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  11. certe ego te in medio versantem turbine leti
  12. eripui et potius germanum amittere crevi
  13. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  14. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  15. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  16. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  17. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  18. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  19. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  20. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  21. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  22. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  23. quae tibi iucundo famularer serva labore
  24. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  25. purpureave tuum constemens veste cubile.
  26. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  27. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  28. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  29. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  30. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  31. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  32. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  33. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  34. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  35. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  36. perfidus in Creta religasset navita funem,
  37. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  38. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  39. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  40. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  41. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  42. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  43. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  44. coniugis an fido consoler memet amore,
  45. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  46. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  47. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  48. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  49. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  50. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  51. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  52. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  53. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  54. quare, facta virum multantes vindice poena
  55. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  56. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  57. huc huc adventate, meas audite querelas,
  58. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  59. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  60. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  61. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  62. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  63. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  64. has postquam maesto profudit pectore voces
  65. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  66. adnuit invicto caelestum numine rector,
  67. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  68. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  69. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  70. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  71. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  72. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  73. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  74. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  75. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  76. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  77. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  78. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  79. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  80. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  81. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  82. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  83. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  84. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  85. sed primum multas expromam mente querelas
  86. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  87. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  88. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  89. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  90. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  91. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  92. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  93. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  94. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  95. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  96. funestam antennae deponant undique vestem
  97. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  98. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  99. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  100. haec mandata prius constanti mente tenentem
  101. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  102. aerium nivei montis liquere cacumen.
  103. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  104. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  105. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  106. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  107. amissum credens immiti Thesea fato.
  108. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  109. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  110. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  111. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  112. multiplices animo volvebat saucia curas.
  113. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  114. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  115. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  116. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  117. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  118. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  119. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  120. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  121. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  122. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  123. plangebant aliae proceris tympana palmis
  124. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  125. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  126. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  127. talibus amplifice vestis decorata figuris
  128. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  129. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  130. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  131. hic, qualis flatu placidum mare matutino