Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  2. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  3. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  4. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  5. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  6. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  7. nulla viri speret sermones esse fideles:
  8. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  9. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  10. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  11. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  12. certe ego te in medio versantem turbine leti
  13. eripui et potius germanum amittere crevi
  14. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  15. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  16. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  17. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  18. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  19. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  20. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  21. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  22. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  23. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  24. quae tibi iucundo famularer serva labore
  25. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  26. purpureave tuum constemens veste cubile.
  27. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  28. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  29. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  30. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  31. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  32. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  33. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  34. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  35. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  36. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  37. perfidus in Creta religasset navita funem,
  38. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  39. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  40. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  41. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  42. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  43. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  44. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  45. coniugis an fido consoler memet amore,
  46. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  47. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  48. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  49. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  50. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  51. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  52. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  53. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  54. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  55. quare, facta virum multantes vindice poena
  56. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  57. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  58. huc huc adventate, meas audite querelas,
  59. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  60. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  61. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  62. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  63. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  64. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  65. has postquam maesto profudit pectore voces
  66. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  67. adnuit invicto caelestum numine rector,
  68. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  69. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  70. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  71. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  72. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  73. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  74. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  75. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  76. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  77. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  78. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  79. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  80. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  81. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  82. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  83. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  84. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  85. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  86. sed primum multas expromam mente querelas
  87. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  88. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  89. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  90. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  91. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  92. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  93. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  94. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  95. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,