Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. immernor ah devota domum periuria portas?
  2. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  3. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  4. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  5. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  6. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  7. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  8. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  9. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  10. nulla viri speret sermones esse fideles:
  11. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  12. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  13. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  14. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  15. certe ego te in medio versantem turbine leti
  16. eripui et potius germanum amittere crevi
  17. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  18. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  19. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  20. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  21. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  22. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  23. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  24. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  25. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  26. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  27. quae tibi iucundo famularer serva labore
  28. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  29. purpureave tuum constemens veste cubile.
  30. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  31. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  32. nec missas audire queunt nec reddere voces?