Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. sicine discedens neglecto numine divum
  2. immernor ah devota domum periuria portas?
  3. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  4. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  5. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  6. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  7. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  8. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  9. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  10. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  11. nulla viri speret sermones esse fideles:
  12. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  13. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  14. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  15. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  16. certe ego te in medio versantem turbine leti
  17. eripui et potius germanum amittere crevi
  18. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  19. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  20. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  21. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  22. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  23. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  24. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  25. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  26. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  27. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  28. quae tibi iucundo famularer serva labore
  29. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  30. purpureave tuum constemens veste cubile.
  31. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  32. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  33. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  34. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  35. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  36. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  37. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  38. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  39. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  40. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  41. perfidus in Creta religasset navita funem,
  42. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  43. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  44. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  45. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  46. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  47. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  48. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  49. coniugis an fido consoler memet amore,
  50. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  51. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  52. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  53. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  54. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  55. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  56. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  57. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  58. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  59. quare, facta virum multantes vindice poena
  60. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  61. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  62. huc huc adventate, meas audite querelas,
  63. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  64. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  65. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  66. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  67. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  68. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  69. has postquam maesto profudit pectore voces
  70. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  71. adnuit invicto caelestum numine rector,
  72. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  73. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  74. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  75. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  76. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  77. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  78. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  79. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  80. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  81. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  82. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  83. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  84. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  85. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  86. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  87. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  88. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  89. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  90. sed primum multas expromam mente querelas
  91. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  92. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  93. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  94. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  95. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  96. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  97. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  98. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  99. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  100. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  101. funestam antennae deponant undique vestem
  102. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  103. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  104. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  105. haec mandata prius constanti mente tenentem
  106. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  107. aerium nivei montis liquere cacumen.
  108. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  109. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  110. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  111. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  112. amissum credens immiti Thesea fato.
  113. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  114. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  115. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  116. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  117. multiplices animo volvebat saucia curas.
  118. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  119. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  120. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  121. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  122. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  123. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  124. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  125. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  126. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  127. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  128. plangebant aliae proceris tympana palmis
  129. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  130. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  131. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  132. talibus amplifice vestis decorata figuris
  133. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  134. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  135. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  136. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  137. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  138. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  139. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  140. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  141. post vento crescente magis magis increbescunt
  142. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  143. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  144. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  145. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  146. advenit Chiron portans silvestria dona:
  147. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  148. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  149. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  150. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  151. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  152. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  153. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  154. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  155. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  156. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  157. non sine nutanti platano lentaque sorore
  158. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  159. haec circum sedes late contexta locavit,
  160. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  161. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  162. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  163. quam quondam silici restrictus membra catena
  164. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  165. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  166. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  167. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  168. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  169. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  170. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  171. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  172. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  173. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  174. his corpus tremulum complectens undique vestis
  175. candida purpurea talos incinxerat ora,
  176. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  177. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  178. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  179. dextera tum leviter deducens fila supinis
  180. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  181. libratum tereti versabat turbine fusum,
  182. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  183. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  184. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  185. ante pedes autem candentis mollia lanae
  186. vellera virgati custodibant calathisci.
  187. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  188. talia divino fuderunt carmine fata,
  189. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  190. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  191. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  192. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  193. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  194. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  195. adveniet tibi iam portans optata maritis
  196. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  197. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  198. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  199. levia substernens robusto bracchia collo.
  200. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  201. nulla domus tales unquam contexit amores,
  202. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  203. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  204. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  205. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  206. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  207. qui persaepe vago victor certamine cursus
  208. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  209. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  210. non illi quisquam bello se conferet heros,
  211. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  212. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  213. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  214. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  215. illius egregias virtutes claraque facta
  216. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  217. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  218. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  219. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  220. namque velut densas praecerpens messor aristas
  221. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  222. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  223. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  224. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  225. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  226. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  227. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  228. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  229. denique testis erit morti quoque reddita praeda
  230. cum teres excelso coacervatum aggere bustum
  231. excipiet niveos percussae virginis artus.
  232. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  233. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
  234. urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
  235. alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
  236. quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
  237. proiciet truncum submisso poplite corpus.
  238. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  239. quare agite optatos animi coniungite amores.
  240. accipiat coniunx felici foedere divam,
  241. dedatur cupido iam dudum nupta marito.
  242. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  243. non illam nutrix orienti luce revisens
  244. hesterno collum poterit circumdare filo
  245. (currite ducentes subtegmina, currite, fusi),
  246. anxia nec mater discordis maesta puellae