Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. sicine discedens neglecto numine divum
  2. immernor ah devota domum periuria portas?
  3. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  4. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  5. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  6. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  7. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  8. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  9. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  10. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  11. nulla viri speret sermones esse fideles:
  12. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  13. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  14. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  15. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  16. certe ego te in medio versantem turbine leti
  17. eripui et potius germanum amittere crevi
  18. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  19. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  20. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  21. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  22. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  23. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  24. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  25. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  26. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  27. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  28. quae tibi iucundo famularer serva labore
  29. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  30. purpureave tuum constemens veste cubile.
  31. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  32. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  33. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  34. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  35. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  36. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  37. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  38. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  39. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  40. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  41. perfidus in Creta religasset navita funem,
  42. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  43. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  44. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  45. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  46. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  47. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  48. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  49. coniugis an fido consoler memet amore,