Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. frigidulos udo singultus ore cientem:
  2. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  3. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  4. sicine discedens neglecto numine divum
  5. immernor ah devota domum periuria portas?
  6. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  7. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  8. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  9. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  10. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  11. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  12. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  13. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  14. nulla viri speret sermones esse fideles:
  15. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  16. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  17. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  18. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  19. certe ego te in medio versantem turbine leti
  20. eripui et potius germanum amittere crevi
  21. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  22. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  23. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  24. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  25. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  26. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  27. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  28. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  29. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  30. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  31. quae tibi iucundo famularer serva labore
  32. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  33. purpureave tuum constemens veste cubile.
  34. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  35. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  36. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  37. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  38. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  39. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  40. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  41. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  42. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  43. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  44. perfidus in Creta religasset navita funem,
  45. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  46. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  47. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  48. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  49. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  50. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  51. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  52. coniugis an fido consoler memet amore,
  53. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  54. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  55. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  56. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  57. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  58. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  59. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  60. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  61. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  62. quare, facta virum multantes vindice poena
  63. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  64. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  65. huc huc adventate, meas audite querelas,
  66. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  67. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  68. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  69. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  70. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  71. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  72. has postquam maesto profudit pectore voces
  73. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  74. adnuit invicto caelestum numine rector,
  75. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  76. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  77. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  78. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  79. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  80. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  81. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  82. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  83. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  84. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  85. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  86. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  87. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  88. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  89. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  90. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  91. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  92. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  93. sed primum multas expromam mente querelas
  94. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  95. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  96. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  97. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  98. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  99. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  100. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  101. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  102. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  103. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  104. funestam antennae deponant undique vestem
  105. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  106. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  107. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  108. haec mandata prius constanti mente tenentem
  109. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  110. aerium nivei montis liquere cacumen.
  111. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  112. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  113. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  114. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  115. amissum credens immiti Thesea fato.
  116. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  117. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  118. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  119. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  120. multiplices animo volvebat saucia curas.
  121. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  122. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  123. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  124. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  125. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  126. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  127. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  128. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  129. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  130. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  131. plangebant aliae proceris tympana palmis
  132. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  133. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  134. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  135. talibus amplifice vestis decorata figuris
  136. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  137. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  138. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  139. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  140. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  141. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  142. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  143. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  144. post vento crescente magis magis increbescunt
  145. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  146. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  147. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  148. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  149. advenit Chiron portans silvestria dona:
  150. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  151. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  152. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  153. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  154. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  155. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  156. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  157. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  158. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  159. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  160. non sine nutanti platano lentaque sorore
  161. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  162. haec circum sedes late contexta locavit,
  163. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  164. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  165. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  166. quam quondam silici restrictus membra catena
  167. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  168. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  169. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  170. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  171. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  172. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  173. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  174. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  175. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  176. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  177. his corpus tremulum complectens undique vestis
  178. candida purpurea talos incinxerat ora,
  179. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  180. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  181. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  182. dextera tum leviter deducens fila supinis
  183. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  184. libratum tereti versabat turbine fusum,
  185. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  186. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  187. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  188. ante pedes autem candentis mollia lanae
  189. vellera virgati custodibant calathisci.
  190. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  191. talia divino fuderunt carmine fata,
  192. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  193. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  194. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  195. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  196. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  197. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.