Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  2. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  3. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  4. frigidulos udo singultus ore cientem:
  5. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  6. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  7. sicine discedens neglecto numine divum
  8. immernor ah devota domum periuria portas?
  9. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  10. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  11. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  12. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  13. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  14. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  15. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  16. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  17. nulla viri speret sermones esse fideles:
  18. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  19. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  20. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  21. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  22. certe ego te in medio versantem turbine leti
  23. eripui et potius germanum amittere crevi
  24. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  25. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  26. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  27. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  28. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  29. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  30. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  31. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  32. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  33. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  34. quae tibi iucundo famularer serva labore
  35. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  36. purpureave tuum constemens veste cubile.
  37. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  38. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  39. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  40. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  41. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  42. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  43. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  44. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  45. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  46. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  47. perfidus in Creta religasset navita funem,
  48. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  49. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  50. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  51. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  52. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  53. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  54. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  55. coniugis an fido consoler memet amore,
  56. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  57. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  58. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  59. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  60. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  61. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  62. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  63. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  64. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  65. quare, facta virum multantes vindice poena
  66. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  67. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  68. huc huc adventate, meas audite querelas,
  69. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  70. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  71. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  72. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  73. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  74. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  75. has postquam maesto profudit pectore voces
  76. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  77. adnuit invicto caelestum numine rector,
  78. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  79. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  80. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  81. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  82. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  83. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  84. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  85. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  86. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  87. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  88. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  89. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  90. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  91. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  92. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  93. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  94. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  95. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  96. sed primum multas expromam mente querelas
  97. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  98. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  99. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  100. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  101. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  102. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  103. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  104. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  105. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  106. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  107. funestam antennae deponant undique vestem
  108. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  109. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  110. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  111. haec mandata prius constanti mente tenentem
  112. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  113. aerium nivei montis liquere cacumen.
  114. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  115. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  116. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  117. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  118. amissum credens immiti Thesea fato.
  119. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  120. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  121. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  122. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  123. multiplices animo volvebat saucia curas.
  124. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  125. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  126. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  127. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  128. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  129. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  130. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  131. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  132. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  133. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  134. plangebant aliae proceris tympana palmis
  135. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  136. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  137. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  138. talibus amplifice vestis decorata figuris
  139. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  140. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  141. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  142. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  143. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  144. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  145. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  146. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  147. post vento crescente magis magis increbescunt
  148. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  149. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  150. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  151. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  152. advenit Chiron portans silvestria dona:
  153. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  154. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  155. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  156. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  157. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  158. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  159. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  160. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  161. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  162. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  163. non sine nutanti platano lentaque sorore
  164. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  165. haec circum sedes late contexta locavit,
  166. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  167. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  168. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  169. quam quondam silici restrictus membra catena
  170. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  171. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  172. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  173. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  174. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  175. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  176. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  177. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  178. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  179. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  180. his corpus tremulum complectens undique vestis
  181. candida purpurea talos incinxerat ora,
  182. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  183. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  184. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  185. dextera tum leviter deducens fila supinis
  186. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  187. libratum tereti versabat turbine fusum,
  188. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  189. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  190. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  191. ante pedes autem candentis mollia lanae
  192. vellera virgati custodibant calathisci.
  193. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  194. talia divino fuderunt carmine fata,
  195. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  196. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  197. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  198. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  199. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  200. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  201. adveniet tibi iam portans optata maritis
  202. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  203. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  204. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  205. levia substernens robusto bracchia collo.
  206. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  207. nulla domus tales unquam contexit amores,
  208. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  209. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  210. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  211. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  212. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  213. qui persaepe vago victor certamine cursus
  214. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  215. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  216. non illi quisquam bello se conferet heros,
  217. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  218. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  219. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  220. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  221. illius egregias virtutes claraque facta
  222. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  223. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  224. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  225. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  226. namque velut densas praecerpens messor aristas
  227. sole sub ardenti flaventia demetit arva,