Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  2. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  3. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  4. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  5. frigidulos udo singultus ore cientem:
  6. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  7. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  8. sicine discedens neglecto numine divum
  9. immernor ah devota domum periuria portas?
  10. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  11. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  12. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  13. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  14. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  15. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  16. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  17. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  18. nulla viri speret sermones esse fideles:
  19. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  20. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  21. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  22. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  23. certe ego te in medio versantem turbine leti
  24. eripui et potius germanum amittere crevi
  25. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  26. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  27. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  28. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  29. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  30. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  31. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  32. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  33. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  34. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  35. quae tibi iucundo famularer serva labore
  36. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  37. purpureave tuum constemens veste cubile.
  38. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  39. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  40. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  41. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  42. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  43. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  44. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  45. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  46. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  47. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  48. perfidus in Creta religasset navita funem,
  49. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  50. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  51. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  52. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  53. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  54. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  55. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  56. coniugis an fido consoler memet amore,
  57. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  58. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  59. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  60. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  61. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  62. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  63. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  64. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  65. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  66. quare, facta virum multantes vindice poena
  67. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  68. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  69. huc huc adventate, meas audite querelas,
  70. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  71. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  72. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  73. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  74. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  75. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  76. has postquam maesto profudit pectore voces
  77. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  78. adnuit invicto caelestum numine rector,
  79. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  80. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  81. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  82. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  83. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  84. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  85. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum