Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  2. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  3. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  4. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  5. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  6. frigidulos udo singultus ore cientem:
  7. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  8. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  9. sicine discedens neglecto numine divum
  10. immernor ah devota domum periuria portas?
  11. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  12. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  13. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  14. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  15. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  16. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  17. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  18. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  19. nulla viri speret sermones esse fideles:
  20. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  21. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  22. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  23. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  24. certe ego te in medio versantem turbine leti
  25. eripui et potius germanum amittere crevi
  26. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  27. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  28. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  29. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  30. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  31. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  32. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  33. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  34. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  35. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  36. quae tibi iucundo famularer serva labore
  37. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  38. purpureave tuum constemens veste cubile.
  39. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  40. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  41. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  42. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  43. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  44. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  45. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  46. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  47. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  48. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  49. perfidus in Creta religasset navita funem,
  50. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  51. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  52. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  53. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  54. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  55. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  56. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  57. coniugis an fido consoler memet amore,
  58. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  59. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  60. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  61. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  62. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.