Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  2. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  3. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  4. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  5. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  6. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  7. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  8. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  9. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  10. frigidulos udo singultus ore cientem:
  11. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  12. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  13. sicine discedens neglecto numine divum
  14. immernor ah devota domum periuria portas?
  15. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  16. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  17. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  18. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  19. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  20. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  21. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  22. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  23. nulla viri speret sermones esse fideles:
  24. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  25. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  26. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  27. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  28. certe ego te in medio versantem turbine leti
  29. eripui et potius germanum amittere crevi
  30. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  31. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  32. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  33. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  34. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  35. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  36. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  37. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  38. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  39. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  40. quae tibi iucundo famularer serva labore
  41. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  42. purpureave tuum constemens veste cubile.
  43. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris