Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  2. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  3. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  4. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  5. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  6. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  7. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  8. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  9. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  10. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  11. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  12. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  13. frigidulos udo singultus ore cientem:
  14. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  15. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  16. sicine discedens neglecto numine divum
  17. immernor ah devota domum periuria portas?
  18. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  19. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  20. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  21. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  22. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  23. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  24. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  25. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  26. nulla viri speret sermones esse fideles:
  27. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  28. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  29. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  30. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  31. certe ego te in medio versantem turbine leti
  32. eripui et potius germanum amittere crevi
  33. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  34. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  35. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  36. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  37. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  38. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  39. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  40. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  41. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  42. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  43. quae tibi iucundo famularer serva labore
  44. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  45. purpureave tuum constemens veste cubile.
  46. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  47. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  48. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  49. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  50. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  51. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  52. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  53. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  54. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  55. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  56. perfidus in Creta religasset navita funem,
  57. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  58. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  59. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  60. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  61. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  62. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  63. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  64. coniugis an fido consoler memet amore,
  65. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  66. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  67. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  68. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  69. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  70. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  71. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  72. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  73. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  74. quare, facta virum multantes vindice poena
  75. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  76. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  77. huc huc adventate, meas audite querelas,
  78. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  79. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  80. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  81. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  82. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  83. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  84. has postquam maesto profudit pectore voces
  85. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  86. adnuit invicto caelestum numine rector,
  87. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  88. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  89. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  90. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  91. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  92. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  93. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  94. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  95. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  96. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  97. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  98. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  99. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  100. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  101. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  102. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  103. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  104. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,