Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  2. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  3. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  4. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  5. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  6. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  7. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  8. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  9. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  10. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  11. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  12. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  13. frigidulos udo singultus ore cientem:
  14. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  15. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  16. sicine discedens neglecto numine divum
  17. immernor ah devota domum periuria portas?
  18. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  19. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  20. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  21. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  22. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  23. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  24. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  25. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  26. nulla viri speret sermones esse fideles:
  27. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  28. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt: