Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  2. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  3. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  4. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  5. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  6. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  7. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  8. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  9. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  10. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  11. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  12. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  13. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  14. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  15. frigidulos udo singultus ore cientem:
  16. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  17. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  18. sicine discedens neglecto numine divum
  19. immernor ah devota domum periuria portas?
  20. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  21. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  22. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  23. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  24. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  25. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  26. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  27. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  28. nulla viri speret sermones esse fideles:
  29. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  30. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  31. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  32. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  33. certe ego te in medio versantem turbine leti
  34. eripui et potius germanum amittere crevi
  35. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  36. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  37. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  38. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  39. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  40. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  41. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  42. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  43. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  44. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  45. quae tibi iucundo famularer serva labore
  46. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  47. purpureave tuum constemens veste cubile.
  48. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  49. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  50. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  51. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  52. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  53. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  54. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  55. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  56. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  57. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  58. perfidus in Creta religasset navita funem,
  59. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  60. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  61. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  62. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  63. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  64. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  65. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  66. coniugis an fido consoler memet amore,
  67. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  68. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  69. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  70. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  71. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  72. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  73. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  74. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  75. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  76. quare, facta virum multantes vindice poena
  77. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  78. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  79. huc huc adventate, meas audite querelas,
  80. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  81. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  82. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  83. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  84. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  85. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  86. has postquam maesto profudit pectore voces
  87. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  88. adnuit invicto caelestum numine rector,
  89. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  90. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  91. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  92. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  93. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  94. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  95. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  96. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  97. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  98. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  99. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  100. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  101. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  102. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  103. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  104. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  105. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  106. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  107. sed primum multas expromam mente querelas
  108. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  109. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  110. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  111. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  112. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  113. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  114. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  115. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  116. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  117. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  118. funestam antennae deponant undique vestem
  119. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  120. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  121. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  122. haec mandata prius constanti mente tenentem
  123. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  124. aerium nivei montis liquere cacumen.
  125. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  126. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  127. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  128. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  129. amissum credens immiti Thesea fato.
  130. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  131. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  132. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  133. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  134. multiplices animo volvebat saucia curas.
  135. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  136. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  137. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  138. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  139. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  140. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  141. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  142. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  143. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  144. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  145. plangebant aliae proceris tympana palmis
  146. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  147. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  148. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  149. talibus amplifice vestis decorata figuris
  150. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  151. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  152. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  153. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  154. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  155. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  156. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  157. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  158. post vento crescente magis magis increbescunt
  159. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  160. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  161. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  162. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  163. advenit Chiron portans silvestria dona:
  164. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  165. montibus ora creat, quos propter fluminis undas