Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  2. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  3. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  4. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  5. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  6. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  7. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  8. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  9. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  10. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  11. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  12. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  13. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  14. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  15. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  16. frigidulos udo singultus ore cientem:
  17. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  18. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  19. sicine discedens neglecto numine divum
  20. immernor ah devota domum periuria portas?
  21. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  22. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  23. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  24. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  25. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  26. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  27. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  28. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  29. nulla viri speret sermones esse fideles:
  30. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  31. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  32. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  33. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  34. certe ego te in medio versantem turbine leti
  35. eripui et potius germanum amittere crevi
  36. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  37. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  38. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  39. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  40. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  41. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  42. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  43. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  44. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  45. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  46. quae tibi iucundo famularer serva labore
  47. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  48. purpureave tuum constemens veste cubile.
  49. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  50. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  51. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  52. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  53. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  54. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  55. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  56. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  57. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  58. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  59. perfidus in Creta religasset navita funem,
  60. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  61. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  62. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  63. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  64. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  65. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  66. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  67. coniugis an fido consoler memet amore,
  68. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  69. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  70. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  71. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  72. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  73. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  74. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  75. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  76. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  77. quare, facta virum multantes vindice poena
  78. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  79. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  80. huc huc adventate, meas audite querelas,
  81. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  82. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  83. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  84. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  85. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  86. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  87. has postquam maesto profudit pectore voces
  88. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  89. adnuit invicto caelestum numine rector,
  90. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  91. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  92. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  93. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  94. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  95. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  96. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  97. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  98. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  99. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  100. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  101. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  102. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  103. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  104. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  105. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  106. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  107. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  108. sed primum multas expromam mente querelas
  109. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  110. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  111. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  112. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  113. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  114. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  115. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  116. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  117. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  118. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  119. funestam antennae deponant undique vestem
  120. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  121. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  122. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  123. haec mandata prius constanti mente tenentem
  124. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  125. aerium nivei montis liquere cacumen.
  126. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  127. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  128. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  129. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  130. amissum credens immiti Thesea fato.
  131. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  132. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  133. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  134. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  135. multiplices animo volvebat saucia curas.
  136. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  137. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  138. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  139. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  140. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  141. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  142. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  143. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  144. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  145. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  146. plangebant aliae proceris tympana palmis
  147. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  148. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  149. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  150. talibus amplifice vestis decorata figuris
  151. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  152. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  153. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  154. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  155. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  156. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  157. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  158. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  159. post vento crescente magis magis increbescunt
  160. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  161. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  162. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  163. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  164. advenit Chiron portans silvestria dona:
  165. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  166. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  167. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  168. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  169. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  170. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  171. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  172. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  173. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  174. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  175. non sine nutanti platano lentaque sorore
  176. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  177. haec circum sedes late contexta locavit,
  178. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  179. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  180. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  181. quam quondam silici restrictus membra catena
  182. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  183. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  184. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  185. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  186. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  187. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  188. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  189. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  190. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  191. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  192. his corpus tremulum complectens undique vestis
  193. candida purpurea talos incinxerat ora,
  194. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  195. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  196. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  197. dextera tum leviter deducens fila supinis
  198. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  199. libratum tereti versabat turbine fusum,
  200. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  201. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  202. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  203. ante pedes autem candentis mollia lanae
  204. vellera virgati custodibant calathisci.
  205. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  206. talia divino fuderunt carmine fata,
  207. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  208. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  209. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  210. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  211. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  212. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  213. adveniet tibi iam portans optata maritis
  214. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  215. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  216. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  217. levia substernens robusto bracchia collo.
  218. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  219. nulla domus tales unquam contexit amores,
  220. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  221. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  222. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  223. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  224. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  225. qui persaepe vago victor certamine cursus
  226. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  227. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  228. non illi quisquam bello se conferet heros,
  229. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  230. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  231. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  232. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  233. illius egregias virtutes claraque facta
  234. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  235. cum incultum cano solvent a vertice crinem