Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  2. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  3. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  4. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  5. errabunda regens tenui vestigia filo,
  6. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  7. tecti frustraretur inobservabilis error.
  8. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  9. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  10. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  11. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  12. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  13. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  14. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  15. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  16. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  17. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  18. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  19. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  20. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  21. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  22. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  23. frigidulos udo singultus ore cientem:
  24. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  25. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  26. sicine discedens neglecto numine divum
  27. immernor ah devota domum periuria portas?
  28. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  29. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  30. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  31. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  32. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  33. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  34. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  35. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  36. nulla viri speret sermones esse fideles:
  37. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  38. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  39. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  40. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  41. certe ego te in medio versantem turbine leti
  42. eripui et potius germanum amittere crevi
  43. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  44. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  45. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  46. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  47. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  48. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  49. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  50. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  51. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  52. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  53. quae tibi iucundo famularer serva labore
  54. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  55. purpureave tuum constemens veste cubile.
  56. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  57. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  58. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  59. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  60. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  61. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  62. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  63. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  64. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  65. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  66. perfidus in Creta religasset navita funem,
  67. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  68. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  69. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  70. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  71. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  72. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  73. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  74. coniugis an fido consoler memet amore,
  75. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  76. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  77. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  78. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  79. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  80. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  81. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  82. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  83. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  84. quare, facta virum multantes vindice poena
  85. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  86. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  87. huc huc adventate, meas audite querelas,
  88. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  89. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  90. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  91. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  92. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  93. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  94. has postquam maesto profudit pectore voces
  95. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  96. adnuit invicto caelestum numine rector,