Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- indomitus turbo contorquens flamine robur
- eruit (illa procul radicitus exturbata
- prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
- sic domito saevum prostravit corpore Theseus
- nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
- inde pedem sospes multa cum laude reflexit
- errabunda regens tenui vestigia filo,
- ne labyrintheis e flexibus egredientem
- tecti frustraretur inobservabilis error.
- sed quid ego a primo digressus carmine plura
- commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
- ut consanguineae complexum, ut denique matris,
- quae misera in gnata deperdita laetabatur,
- omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
- aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
- venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
- liquerit immemori discedens pectore coniunx?
- saepe illam perhibent ardenti corde furentem
- clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
- ac tum praeruptos tristem conscendere montes
- unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
- tum tremuli salis adversas procurrere in undas
- mollia nudatae tollentem tegmina surae,
- atque haec extremis maestam dixisse querelis,
- frigidulos udo singultus ore cientem:
- “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
- perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
- sicine discedens neglecto numine divum
- immernor ah devota domum periuria portas?
- nullane res potuit crudelis flectere mentis
- consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
- immite ut nostri vellet miserescere pectus?
- at non haec quondam blanda promissa dedisti
- voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
- sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
- quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
- nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
- nulla viri speret sermones esse fideles:
- quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
- nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
- sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
- dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
- certe ego te in medio versantem turbine leti
- eripui et potius germanum amittere crevi
- quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
- pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
- praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
- quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
- quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
- quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
- talia qui reddis pro dulci praemia vita?
- si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
- saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
- at tamen in vestras potuisti ducere sedes
- quae tibi iucundo famularer serva labore
- candida permulcens liquidis vestigia lymphis
- purpureave tuum constemens veste cubile.
- sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
- exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
- nec missas audire queunt nec reddere voces?
- ille autem prope iam mediis versatur in undis,
- nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
- sic nimis insultans extremo tempore saeva
- fors etiam nostris invidit questibus auris.
- Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
- Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
- indomito nec dira ferens stipendia tauro
- perfidus in Creta religasset navita funem,
- nec malus hic celans dulci crudelia forma
- consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
- nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
- Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
- discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
- an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
- respersum iuvenem fraterna caede secuta?
- coniugis an fido consoler memet amore,
- quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
- praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
- nec patet egressus pelagi cingentibus undis: