Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  2. promittens tacito succendit vota labello.
  3. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  4. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  5. indomitus turbo contorquens flamine robur
  6. eruit (illa procul radicitus exturbata
  7. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  8. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  9. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  10. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  11. errabunda regens tenui vestigia filo,
  12. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  13. tecti frustraretur inobservabilis error.
  14. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  15. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  16. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  17. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  18. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  19. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  20. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  21. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  22. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  23. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  24. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  25. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  26. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  27. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  28. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  29. frigidulos udo singultus ore cientem:
  30. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  31. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  32. sicine discedens neglecto numine divum
  33. immernor ah devota domum periuria portas?
  34. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  35. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  36. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  37. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  38. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  39. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  40. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  41. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  42. nulla viri speret sermones esse fideles:
  43. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  44. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  45. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  46. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  47. certe ego te in medio versantem turbine leti
  48. eripui et potius germanum amittere crevi
  49. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  50. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  51. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  52. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  53. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  54. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  55. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  56. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  57. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  58. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  59. quae tibi iucundo famularer serva labore
  60. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  61. purpureave tuum constemens veste cubile.
  62. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  63. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  64. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  65. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  66. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  67. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  68. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  69. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  70. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  71. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  72. perfidus in Creta religasset navita funem,
  73. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  74. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  75. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  76. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  77. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  78. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  79. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  80. coniugis an fido consoler memet amore,
  81. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  82. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  83. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  84. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  85. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  86. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  87. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  88. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  89. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  90. quare, facta virum multantes vindice poena
  91. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  92. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  93. huc huc adventate, meas audite querelas,
  94. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  95. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  96. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  97. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  98. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  99. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  100. has postquam maesto profudit pectore voces
  101. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  102. adnuit invicto caelestum numine rector,
  103. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  104. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  105. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  106. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  107. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  108. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  109. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  110. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  111. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  112. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  113. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  114. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  115. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  116. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  117. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  118. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  119. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  120. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  121. sed primum multas expromam mente querelas
  122. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  123. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  124. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  125. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  126. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  127. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  128. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  129. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  130. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  131. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  132. funestam antennae deponant undique vestem
  133. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  134. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  135. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  136. haec mandata prius constanti mente tenentem
  137. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  138. aerium nivei montis liquere cacumen.
  139. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  140. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  141. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  142. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  143. amissum credens immiti Thesea fato.
  144. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  145. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  146. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  147. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  148. multiplices animo volvebat saucia curas.
  149. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  150. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  151. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  152. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  153. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  154. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  155. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  156. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  157. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  158. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  159. plangebant aliae proceris tympana palmis
  160. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  161. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  162. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  163. talibus amplifice vestis decorata figuris
  164. pulvinar complexa suo velabat amictu.