Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  2. promittens tacito succendit vota labello.
  3. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  4. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  5. indomitus turbo contorquens flamine robur
  6. eruit (illa procul radicitus exturbata
  7. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  8. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  9. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  10. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  11. errabunda regens tenui vestigia filo,
  12. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  13. tecti frustraretur inobservabilis error.
  14. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  15. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  16. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  17. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  18. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  19. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  20. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  21. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  22. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  23. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  24. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  25. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  26. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  27. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  28. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  29. frigidulos udo singultus ore cientem:
  30. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  31. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  32. sicine discedens neglecto numine divum
  33. immernor ah devota domum periuria portas?
  34. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  35. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  36. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  37. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  38. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  39. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  40. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  41. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  42. nulla viri speret sermones esse fideles:
  43. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  44. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  45. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  46. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  47. certe ego te in medio versantem turbine leti
  48. eripui et potius germanum amittere crevi
  49. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  50. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  51. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  52. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  53. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  54. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  55. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  56. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,