Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  2. promittens tacito succendit vota labello.
  3. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  4. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  5. indomitus turbo contorquens flamine robur
  6. eruit (illa procul radicitus exturbata
  7. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  8. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  9. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  10. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  11. errabunda regens tenui vestigia filo,
  12. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  13. tecti frustraretur inobservabilis error.
  14. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  15. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  16. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  17. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  18. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  19. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  20. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  21. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  22. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  23. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  24. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  25. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  26. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  27. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  28. atque haec extremis maestam dixisse querelis,