Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  2. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  3. promittens tacito succendit vota labello.
  4. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  5. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  6. indomitus turbo contorquens flamine robur
  7. eruit (illa procul radicitus exturbata
  8. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  9. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  10. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  11. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  12. errabunda regens tenui vestigia filo,
  13. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  14. tecti frustraretur inobservabilis error.
  15. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  16. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  17. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  18. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  19. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  20. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  21. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  22. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  23. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  24. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  25. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  26. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  27. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  28. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  29. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  30. frigidulos udo singultus ore cientem:
  31. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  32. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  33. sicine discedens neglecto numine divum
  34. immernor ah devota domum periuria portas?
  35. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  36. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  37. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  38. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  39. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  40. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  41. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  42. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  43. nulla viri speret sermones esse fideles:
  44. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  45. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  46. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  47. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  48. certe ego te in medio versantem turbine leti
  49. eripui et potius germanum amittere crevi
  50. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  51. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  52. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  53. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  54. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  55. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  56. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  57. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  58. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  59. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  60. quae tibi iucundo famularer serva labore
  61. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  62. purpureave tuum constemens veste cubile.
  63. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  64. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  65. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  66. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  67. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  68. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  69. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  70. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  71. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  72. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  73. perfidus in Creta religasset navita funem,
  74. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  75. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  76. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  77. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  78. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  79. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  80. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  81. coniugis an fido consoler memet amore,
  82. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  83. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  84. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  85. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  86. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  87. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  88. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  89. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  90. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  91. quare, facta virum multantes vindice poena
  92. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  93. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  94. huc huc adventate, meas audite querelas,
  95. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  96. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  97. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  98. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  99. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  100. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  101. has postquam maesto profudit pectore voces
  102. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  103. adnuit invicto caelestum numine rector,
  104. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  105. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  106. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  107. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  108. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  109. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  110. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  111. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  112. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  113. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  114. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  115. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  116. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  117. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  118. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  119. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  120. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  121. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  122. sed primum multas expromam mente querelas
  123. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  124. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  125. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  126. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  127. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  128. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  129. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  130. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  131. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  132. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  133. funestam antennae deponant undique vestem
  134. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  135. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  136. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  137. haec mandata prius constanti mente tenentem
  138. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  139. aerium nivei montis liquere cacumen.
  140. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  141. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  142. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  143. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  144. amissum credens immiti Thesea fato.
  145. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  146. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  147. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  148. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  149. multiplices animo volvebat saucia curas.
  150. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  151. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  152. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  153. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  154. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  155. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  156. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  157. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  158. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  159. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  160. plangebant aliae proceris tympana palmis
  161. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  162. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  163. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  164. talibus amplifice vestis decorata figuris
  165. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  166. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  167. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  168. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  169. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  170. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  171. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  172. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  173. post vento crescente magis magis increbescunt
  174. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  175. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  176. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  177. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  178. advenit Chiron portans silvestria dona:
  179. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  180. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  181. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  182. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  183. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  184. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  185. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  186. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  187. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  188. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  189. non sine nutanti platano lentaque sorore
  190. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  191. haec circum sedes late contexta locavit,
  192. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  193. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  194. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  195. quam quondam silici restrictus membra catena
  196. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  197. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  198. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  199. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  200. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  201. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  202. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  203. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  204. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  205. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  206. his corpus tremulum complectens undique vestis
  207. candida purpurea talos incinxerat ora,
  208. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  209. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  210. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  211. dextera tum leviter deducens fila supinis
  212. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  213. libratum tereti versabat turbine fusum,
  214. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  215. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  216. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  217. ante pedes autem candentis mollia lanae
  218. vellera virgati custodibant calathisci.
  219. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  220. talia divino fuderunt carmine fata,
  221. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  222. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  223. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  224. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  225. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  226. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  227. adveniet tibi iam portans optata maritis
  228. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  229. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  230. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  231. levia substernens robusto bracchia collo.
  232. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  233. nulla domus tales unquam contexit amores,
  234. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  235. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  236. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  237. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  238. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  239. qui persaepe vago victor certamine cursus
  240. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  241. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  242. non illi quisquam bello se conferet heros,
  243. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  244. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  245. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  246. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  247. illius egregias virtutes claraque facta
  248. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  249. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  250. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  251. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  252. namque velut densas praecerpens messor aristas
  253. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  254. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  255. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  256. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  257. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  258. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  259. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  260. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  261. denique testis erit morti quoque reddita praeda
  262. cum teres excelso coacervatum aggere bustum
  263. excipiet niveos percussae virginis artus.
  264. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  265. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
  266. urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
  267. alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
  268. quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
  269. proiciet truncum submisso poplite corpus.
  270. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  271. quare agite optatos animi coniungite amores.
  272. accipiat coniunx felici foedere divam,
  273. dedatur cupido iam dudum nupta marito.
  274. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  275. non illam nutrix orienti luce revisens
  276. hesterno collum poterit circumdare filo
  277. (currite ducentes subtegmina, currite, fusi),
  278. anxia nec mater discordis maesta puellae
  279. secubitu caros mittet sperare nepotes.
  280. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.”
  281. talia praefantes quondam felicia Pelei
  282. carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
  283. praesentes namque ante domos invisere castas
  284. heroum et sese mortali ostendere coetu
  285. caelicolae nondum spreta pietate solebant.
  286. saepe pater divum templo in fulgente, revisens
  287. annua cum festis venissent sacra diebus,
  288. conspexit terra centum procumbere tauros.
  289. saepe vagus Liber Parnasi vertice summo
  290. Thyiadas effusis euantis crinibus egit,
  291. cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
  292. acciperent laeti divum fumantibus aris.
  293. saepe in letifero belli certamine Mavors
  294. aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo
  295. armatas hominum est praesens hortata catervas.
  296. sed postquam tellus scelere est imbuta nefando,
  297. iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
  298. perfudere manus fraterno sanguine fratres,
  299. destitit exstinctos natus lugere parentes,
  300. optavit genitor primaevi funera nati
  301. Liber ut innuptae poteretur flore novercae,
  302. ignaro mater substernens se impia nato
  303. impia non verita est divos scelerare parentes,
  304. omnia fanda nefanda malo permixta furore
  305. iustificam nobis mentem avertere deorum.
  306. quare nec talis dignantur visere coetus
  307. nec se contingi patiuntur lumine claro.
  1. Etsi me adsiduo defectum cura dolore
  2. sevocat a doctis, Ortale, virginibus,
  3. nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
  4. mens animi: tantis fluctuat ipsa malis,—
  5. namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris
  6. pallidulum manans adluit unda pedem,
  7. Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
  8. Ereptum nostris obterit ex oculis.
  9. ---
  10. nunquam ego te vita frater amabilior
  11. adspiciam posthac: at certe semper amabo,