Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  2. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  3. promittens tacito succendit vota labello.
  4. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  5. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  6. indomitus turbo contorquens flamine robur
  7. eruit (illa procul radicitus exturbata
  8. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  9. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  10. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  11. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  12. errabunda regens tenui vestigia filo,
  13. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  14. tecti frustraretur inobservabilis error.
  15. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  16. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  17. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  18. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  19. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  20. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  21. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  22. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  23. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  24. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  25. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  26. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  27. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  28. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  29. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  30. frigidulos udo singultus ore cientem:
  31. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  32. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  33. sicine discedens neglecto numine divum
  34. immernor ah devota domum periuria portas?
  35. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  36. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  37. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  38. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  39. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  40. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  41. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  42. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  43. nulla viri speret sermones esse fideles:
  44. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  45. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  46. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  47. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  48. certe ego te in medio versantem turbine leti
  49. eripui et potius germanum amittere crevi
  50. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  51. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  52. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  53. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,