Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  2. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  3. promittens tacito succendit vota labello.
  4. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  5. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  6. indomitus turbo contorquens flamine robur
  7. eruit (illa procul radicitus exturbata
  8. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  9. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  10. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  11. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  12. errabunda regens tenui vestigia filo,
  13. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  14. tecti frustraretur inobservabilis error.
  15. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  16. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  17. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  18. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  19. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  20. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  21. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  22. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  23. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  24. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,