Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  2. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  3. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  4. promittens tacito succendit vota labello.
  5. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  6. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  7. indomitus turbo contorquens flamine robur
  8. eruit (illa procul radicitus exturbata
  9. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  10. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  11. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  12. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  13. errabunda regens tenui vestigia filo,
  14. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  15. tecti frustraretur inobservabilis error.
  16. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  17. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  18. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  19. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  20. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  21. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  22. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  23. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  24. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  25. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  26. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  27. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  28. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  29. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  30. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  31. frigidulos udo singultus ore cientem:
  32. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  33. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  34. sicine discedens neglecto numine divum
  35. immernor ah devota domum periuria portas?
  36. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  37. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  38. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  39. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  40. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  41. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  42. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  43. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  44. nulla viri speret sermones esse fideles:
  45. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  46. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  47. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  48. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  49. certe ego te in medio versantem turbine leti
  50. eripui et potius germanum amittere crevi
  51. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  52. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  53. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  54. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  55. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  56. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  57. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  58. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  59. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  60. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  61. quae tibi iucundo famularer serva labore
  62. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  63. purpureave tuum constemens veste cubile.
  64. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  65. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  66. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  67. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  68. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  69. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  70. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  71. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  72. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  73. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  74. perfidus in Creta religasset navita funem,
  75. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  76. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  77. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  78. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  79. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  80. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  81. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  82. coniugis an fido consoler memet amore,
  83. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  84. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  85. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  86. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  87. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  88. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  89. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  90. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  91. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  92. quare, facta virum multantes vindice poena
  93. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  94. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  95. huc huc adventate, meas audite querelas,
  96. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  97. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  98. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  99. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  100. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  101. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  102. has postquam maesto profudit pectore voces
  103. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  104. adnuit invicto caelestum numine rector,
  105. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  106. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  107. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  108. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  109. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  110. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  111. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  112. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  113. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  114. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  115. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  116. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  117. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  118. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  119. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  120. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  121. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  122. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  123. sed primum multas expromam mente querelas
  124. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  125. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  126. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  127. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  128. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  129. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  130. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  131. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  132. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  133. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  134. funestam antennae deponant undique vestem
  135. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  136. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  137. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  138. haec mandata prius constanti mente tenentem
  139. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  140. aerium nivei montis liquere cacumen.
  141. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  142. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  143. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  144. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  145. amissum credens immiti Thesea fato.
  146. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  147. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  148. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  149. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  150. multiplices animo volvebat saucia curas.
  151. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  152. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  153. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  154. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  155. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  156. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  157. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  158. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  159. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  160. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  161. plangebant aliae proceris tympana palmis
  162. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  163. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  164. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  165. talibus amplifice vestis decorata figuris
  166. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  167. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  168. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  169. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  170. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  171. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  172. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  173. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  174. post vento crescente magis magis increbescunt
  175. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  176. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  177. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  178. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  179. advenit Chiron portans silvestria dona:
  180. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  181. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  182. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  183. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  184. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  185. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  186. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  187. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  188. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  189. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  190. non sine nutanti platano lentaque sorore
  191. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  192. haec circum sedes late contexta locavit,
  193. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  194. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  195. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  196. quam quondam silici restrictus membra catena
  197. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  198. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  199. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  200. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  201. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  202. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  203. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  204. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  205. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  206. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  207. his corpus tremulum complectens undique vestis
  208. candida purpurea talos incinxerat ora,
  209. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  210. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  211. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  212. dextera tum leviter deducens fila supinis
  213. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  214. libratum tereti versabat turbine fusum,
  215. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  216. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  217. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  218. ante pedes autem candentis mollia lanae