Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  2. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  3. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  4. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  5. promittens tacito succendit vota labello.
  6. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  7. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  8. indomitus turbo contorquens flamine robur
  9. eruit (illa procul radicitus exturbata
  10. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  11. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  12. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  13. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  14. errabunda regens tenui vestigia filo,
  15. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  16. tecti frustraretur inobservabilis error.
  17. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  18. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  19. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  20. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  21. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  22. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  23. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  24. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  25. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  26. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  27. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  28. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  29. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  30. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  31. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  32. frigidulos udo singultus ore cientem:
  33. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  34. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  35. sicine discedens neglecto numine divum
  36. immernor ah devota domum periuria portas?
  37. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  38. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  39. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  40. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  41. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  42. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  43. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  44. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  45. nulla viri speret sermones esse fideles:
  46. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  47. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  48. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  49. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  50. certe ego te in medio versantem turbine leti
  51. eripui et potius germanum amittere crevi
  52. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  53. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  54. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  55. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  56. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  57. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  58. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  59. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  60. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  61. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  62. quae tibi iucundo famularer serva labore
  63. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  64. purpureave tuum constemens veste cubile.
  65. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  66. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  67. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  68. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  69. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  70. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  71. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  72. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  73. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  74. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  75. perfidus in Creta religasset navita funem,
  76. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  77. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  78. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  79. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  80. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  81. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  82. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  83. coniugis an fido consoler memet amore,
  84. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  85. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  86. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  87. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  88. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  89. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  90. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  91. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  92. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  93. quare, facta virum multantes vindice poena
  94. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  95. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  96. huc huc adventate, meas audite querelas,
  97. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  98. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  99. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  100. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  101. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  102. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  103. has postquam maesto profudit pectore voces
  104. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  105. adnuit invicto caelestum numine rector,
  106. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  107. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  108. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  109. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  110. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  111. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  112. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  113. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  114. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  115. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  116. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  117. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus