Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quantos illa tulit languenti corde timores,
  2. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  3. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  4. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  5. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  6. promittens tacito succendit vota labello.
  7. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  8. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  9. indomitus turbo contorquens flamine robur
  10. eruit (illa procul radicitus exturbata
  11. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  12. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  13. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  14. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  15. errabunda regens tenui vestigia filo,
  16. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  17. tecti frustraretur inobservabilis error.
  18. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  19. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  20. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  21. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  22. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  23. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  24. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  25. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  26. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  27. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  28. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  29. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,