Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Peliaco quondam prognatae vertice pinus
  2. dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
  3. Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos,
  4. cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
  5. auratam optantes Colchis avertere pellem
  6. ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
  7. caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
  8. diva quibus retinens in summis urbibus arces
  9. ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
  10. pinea coniungens inflexae texta carinae.
  11. illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
  12. quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor
  13. tortaque remigio spumis incanduit unda,
  14. emersere freti candenti e gurgite vultus
  15. aequoreae monstrum Nereides admirantes.
  16. illa, siqua alia, viderunt luce marinas
  17. mortales oculis nudato corpore nymphas
  18. nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
  19. tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
  20. tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,
  21. tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
  22. o nimis optato saeclorum tempore nati
  23. heroes, salvete, deum genus, o bona matrum
  24. progenies, salvete iterum
  25. vos ego saepe meo, vos carmine compellabo,
  26. teque adeo eximie taedis felicibus aucte
  27. Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
  28. ipse suos divum genitor concessit amores.
  29. tene Thetis tenuit pulcherrirma Nereine?
  30. tene suam Tethys concessit ducere neptem
  31. Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
  32. quae simul optatae finito tempore luces
  33. advenere, domum conventu tota frequentat
  34. Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
  35. dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
  36. deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
  37. Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
  38. Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
  39. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
  40. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  41. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  42. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  43. squalida desertis robigo infertur aratris.
  44. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  45. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  46. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  47. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  48. pulvinar vero divae geniale locatur
  49. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  50. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  51. haec vestis priscis hominum variata figuris
  52. heroum mira virtutes indicat arte.
  53. namque fluentisono prospectans litore Diae
  54. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  55. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  56. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  57. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  58. desertam in sola miseram se cernat harena.
  59. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  60. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  61. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  62. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  63. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  64. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  65. non contecta levi velatum pectus amictu,
  66. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  67. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  68. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  69. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  70. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  71. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  72. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  73. spinosas Erycina serens in pectore curas
  74. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  75. egressus curvis e litoribus Piraei
  76. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  77. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  78. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  79. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  80. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  81. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  82. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  83. proicere optavit potius quam talia Cretam
  84. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  85. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  86. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  87. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  88. regia, quam suavis exspirans castus odores
  89. lectulus in molli complexu matris alebat,
  90. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  91. aurave distinctos educit verna colores,
  92. non prius ex illo flagrantia declinavit