Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- ait haec minax Cybelle religatque iuga manu.
- ferus ipse sese adhortans rabidum incitat animo,
- vadit, fremit, refringit virgulta pede vago.
- at ubi umida albicantis loca litoris adiit
- tenerumque vidit Attin prope marmora pelagi,
- facit impetum: ille demens fugit in nemora fera:
- ibi semper omne vitae spatium famula fuit.
- dea magna, dea Cybelle, dea domina Dindymi,
- procul a mea tuus sit furor omnis, era, domo:
- alios age incitatos, alios age rabidos.
- Peliaco quondam prognatae vertice pinus
- dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
- Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos,
- cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
- auratam optantes Colchis avertere pellem
- ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
- caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
- diva quibus retinens in summis urbibus arces
- ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
- pinea coniungens inflexae texta carinae.
- illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
- quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor
- tortaque remigio spumis incanduit unda,
- emersere freti candenti e gurgite vultus
- aequoreae monstrum Nereides admirantes.