Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. animo aestuante rusum reditum ad vada tetulit.
  2. ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis
  3. patriam adlocuta maesta est ita voce miseriter:
  4. “patria o mei creatrix, patria o mea genetrix,
  5. ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae
  6. famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem,
  7. ut apud nivem et ferarum gelida stabula forem
  8. et earum omnia adirem furibunda latibula,
  9. ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor?
  10. cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem,
  11. rabie fera carens dum breve tempus animus est.
  12. egone a mea remota haec ferar in nemora domo?
  13. patria, bonis, amicis, genitoribus abero?
  14. abero foro, palaestra, stadio, et gymnasiis?
  15. miser ah miser, querendum est etiam atque etiam, anime.
  16. quod enim genus figurae est ego non quod obierim?
  17. ego mulier, ego adulescens, ego ephebus, ego puer,
  18. ego gymnasi fui flos, ego eram decus olei: