Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. simul ipsa pectore Attis sua facta recoluit,
  2. liquidaque mente vidit sine quis ubique foret,
  3. animo aestuante rusum reditum ad vada tetulit.
  4. ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis
  5. patriam adlocuta maesta est ita voce miseriter:
  6. “patria o mei creatrix, patria o mea genetrix,
  7. ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae
  8. famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem,
  9. ut apud nivem et ferarum gelida stabula forem
  10. et earum omnia adirem furibunda latibula,
  11. ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor?
  12. cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem,
  13. rabie fera carens dum breve tempus animus est.
  14. egone a mea remota haec ferar in nemora domo?
  15. patria, bonis, amicis, genitoribus abero?
  16. abero foro, palaestra, stadio, et gymnasiis?
  17. miser ah miser, querendum est etiam atque etiam, anime.
  18. quod enim genus figurae est ego non quod obierim?
  19. ego mulier, ego adulescens, ego ephebus, ego puer,
  20. ego gymnasi fui flos, ego eram decus olei:
  21. mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida,
  22. mihi floridis corollis redimita domus erat,
  23. linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum.
  24. ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar?
  25. ego maenas, ego mei pars, ego vir sterilis ero?
  26. ego viridis algida Idae nive amicta loca colam?
  27. ego vitam agam sub altis Phrygiae columinibus,
  28. ubi cerva silvicultrix, ubi aper nemorivagus?
  29. iam iam dolet quod egi, iam iamque paenitet.”
  30. roseis ut huic labellis sonitus citus abiit
  31. geminas deorum ad aures nova nuntia referens,
  32. ibi iuncta iuga resoluens Cybele leonibus
  33. laevumque pecoris hostem stimulans ita loquitur.
  34. “Agedum,” inquit, “age ferox i, fac ut hunc furor agitet,
  35. fac uti furoris ictu reditum in nemora ferat,
  36. mea libere nimis qui fugere imperia cupit.
  37. age caede terga cauda, tua verbera patere,
  38. fac cuncta mugienti fremitu loca retonent,
  39. rutilam ferox torosa cervice quate iubam.”
  40. ait haec minax Cybelle religatque iuga manu.
  41. ferus ipse sese adhortans rabidum incitat animo,
  42. vadit, fremit, refringit virgulta pede vago.