Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- pepulitque noctis umbras vegetis sonipedibus,
- ibi Somnus excitam Attin fugiens citus abiit:
- trepidante eum recepit dea Pasithea sinu.
- ita de quiete molli rapida sine rabie
- simul ipsa pectore Attis sua facta recoluit,
- liquidaque mente vidit sine quis ubique foret,
- animo aestuante rusum reditum ad vada tetulit.
- ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis
- patriam adlocuta maesta est ita voce miseriter:
- “patria o mei creatrix, patria o mea genetrix,
- ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae
- famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem,
- ut apud nivem et ferarum gelida stabula forem
- et earum omnia adirem furibunda latibula,
- ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor?
- cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem,
- rabie fera carens dum breve tempus animus est.
- egone a mea remota haec ferar in nemora domo?
- patria, bonis, amicis, genitoribus abero?
- abero foro, palaestra, stadio, et gymnasiis?
- miser ah miser, querendum est etiam atque etiam, anime.
- quod enim genus figurae est ego non quod obierim?
- ego mulier, ego adulescens, ego ephebus, ego puer,
- ego gymnasi fui flos, ego eram decus olei:
- mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida,
- mihi floridis corollis redimita domus erat,
- linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum.
- ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar?
- ego maenas, ego mei pars, ego vir sterilis ero?
- ego viridis algida Idae nive amicta loca colam?
- ego vitam agam sub altis Phrygiae columinibus,
- ubi cerva silvicultrix, ubi aper nemorivagus?
- iam iam dolet quod egi, iam iamque paenitet.”
- roseis ut huic labellis sonitus citus abiit
- geminas deorum ad aures nova nuntia referens,
- ibi iuncta iuga resoluens Cybele leonibus
- laevumque pecoris hostem stimulans ita loquitur.
- “Agedum,” inquit, “age ferox i, fac ut hunc furor agitet,
- fac uti furoris ictu reditum in nemora ferat,
- mea libere nimis qui fugere imperia cupit.
- age caede terga cauda, tua verbera patere,
- fac cuncta mugienti fremitu loca retonent,
- rutilam ferox torosa cervice quate iubam.”
- ait haec minax Cybelle religatque iuga manu.
- ferus ipse sese adhortans rabidum incitat animo,
- vadit, fremit, refringit virgulta pede vago.
- at ubi umida albicantis loca litoris adiit
- tenerumque vidit Attin prope marmora pelagi,
- facit impetum: ille demens fugit in nemora fera:
- ibi semper omne vitae spatium famula fuit.