Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. piger his labante langore oculos sopor operit:
  2. abit in quiete molli rabidus furor animi.
  3. sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis
  4. lustravit aethera album, sola dura, mare ferum,
  5. pepulitque noctis umbras vegetis sonipedibus,
  6. ibi Somnus excitam Attin fugiens citus abiit:
  7. trepidante eum recepit dea Pasithea sinu.
  8. ita de quiete molli rapida sine rabie
  9. simul ipsa pectore Attis sua facta recoluit,
  10. liquidaque mente vidit sine quis ubique foret,
  11. animo aestuante rusum reditum ad vada tetulit.
  12. ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis
  13. patriam adlocuta maesta est ita voce miseriter:
  14. “patria o mei creatrix, patria o mea genetrix,
  15. ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae
  16. famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem,
  17. ut apud nivem et ferarum gelida stabula forem
  18. et earum omnia adirem furibunda latibula,
  19. ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor?
  20. cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem,
  21. rabie fera carens dum breve tempus animus est.
  22. egone a mea remota haec ferar in nemora domo?
  23. patria, bonis, amicis, genitoribus abero?
  24. abero foro, palaestra, stadio, et gymnasiis?
  25. miser ah miser, querendum est etiam atque etiam, anime.
  26. quod enim genus figurae est ego non quod obierim?
  27. ego mulier, ego adulescens, ego ephebus, ego puer,
  28. ego gymnasi fui flos, ego eram decus olei:
  29. mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida,
  30. mihi floridis corollis redimita domus erat,
  31. linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum.
  32. ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar?
  33. ego maenas, ego mei pars, ego vir sterilis ero?
  34. ego viridis algida Idae nive amicta loca colam?
  35. ego vitam agam sub altis Phrygiae columinibus,
  36. ubi cerva silvicultrix, ubi aper nemorivagus?
  37. iam iam dolet quod egi, iam iamque paenitet.”
  38. roseis ut huic labellis sonitus citus abiit