Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. itaque, ut domum Cybelles tetigere lassulae,
  2. nimio e labore somnum capiunt sine Cerere.
  3. piger his labante langore oculos sopor operit:
  4. abit in quiete molli rabidus furor animi.
  5. sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis
  6. lustravit aethera album, sola dura, mare ferum,
  7. pepulitque noctis umbras vegetis sonipedibus,
  8. ibi Somnus excitam Attin fugiens citus abiit:
  9. trepidante eum recepit dea Pasithea sinu.
  10. ita de quiete molli rapida sine rabie
  11. simul ipsa pectore Attis sua facta recoluit,
  12. liquidaque mente vidit sine quis ubique foret,
  13. animo aestuante rusum reditum ad vada tetulit.
  14. ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis
  15. patriam adlocuta maesta est ita voce miseriter:
  16. “patria o mei creatrix, patria o mea genetrix,
  17. ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae
  18. famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem,
  19. ut apud nivem et ferarum gelida stabula forem
  20. et earum omnia adirem furibunda latibula,
  21. ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor?
  22. cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem,
  23. rabie fera carens dum breve tempus animus est.
  24. egone a mea remota haec ferar in nemora domo?
  25. patria, bonis, amicis, genitoribus abero?
  26. abero foro, palaestra, stadio, et gymnasiis?
  27. miser ah miser, querendum est etiam atque etiam, anime.
  28. quod enim genus figurae est ego non quod obierim?