Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  • nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes.
  • sic certe est: viden ut perniciter exsiluere?
  • non temere exsiluere; canent quod vincere par est.
  • Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee.
  • non facilis nobis, aequales, palma parata est:
  • adspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.
  • non frustra meditantur; habent memorabile quod sit.
  • nec mirum, penitus quae tota mente laborant.
  • nos alio mentes, alio divisimus aures:
  • iure igitur vincemur; amat victoria curam.
  • quare nunc animos saltem convertite vestros:
  • dicere iam incipient, iam respondere decebit.
  • Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
  • Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis?
  • qui natam possis complexu avellere matris,
  • complexu matris retinentem avellere natam
  • et iuveni ardenti castam donare puellam.
  • quid faciunt hostes capta crudelius urbe?
  • Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
  • Hespere, qui caelo lucet iucundior ignis?
  • qui desponsa tua firmes conubia flammma,
  • quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes,
  • nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.
  • quid datur a divis felici optatius hora?
  • Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
  • Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam---
  • namque tuo adventu vigilat custodia semper.
  • nocte latent fures, quos idem saepe revertens,
  • Hespere, mutato comprendis nomine eosdem.
  • at libet innuptis ficto te carpere questu.
  • quid tum, si carpunt tacita quem mente requirunt?
  • Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
  • ut flos in saeptis secretus nascitur hortis,
  • ignotus pecori, nullo convulsus aratro,
  • quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber,
  • multi illum pueri, multae optavere puellae;
  • idem cum tenui carptus defloruit ungui,
  • nulli illum pueri, nullae optavere puellae:
  • sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est;
  • cum castum amisit polluto corpore florem,
  • nec pueris iucunda manet nec cara puellis.
  • Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
  • ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvo
  • nunquam se extollit, nunquam mitem educat uvam,
  • sed tenerum prono deflectens pondere corpus
  • iam iam contingit summum radice flagellum,
  • hanc nulli agricolae, nulli accoluere iuvenci;
  • at si forte eadem est ulmo coniuncta marito,
  • multi illam agricolae, multi accoluere iuvenci:
  • sic virgo, dum intacta manet, dum inculta senescit;