Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  • non frustra meditantur; habent memorabile quod sit.
  • nec mirum, penitus quae tota mente laborant.
  • nos alio mentes, alio divisimus aures:
  • iure igitur vincemur; amat victoria curam.
  • quare nunc animos saltem convertite vestros:
  • dicere iam incipient, iam respondere decebit.
  • Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
  • Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis?
  • qui natam possis complexu avellere matris,
  • complexu matris retinentem avellere natam
  • et iuveni ardenti castam donare puellam.
  • quid faciunt hostes capta crudelius urbe?
  • Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
  • Hespere, qui caelo lucet iucundior ignis?
  • qui desponsa tua firmes conubia flammma,
  • quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes,
  • nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.
  • quid datur a divis felici optatius hora?
  • Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
  • Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam---
  • namque tuo adventu vigilat custodia semper.
  • nocte latent fures, quos idem saepe revertens,
  • Hespere, mutato comprendis nomine eosdem.
  • at libet innuptis ficto te carpere questu.
  • quid tum, si carpunt tacita quem mente requirunt?
  • Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
  • ut flos in saeptis secretus nascitur hortis,
  • ignotus pecori, nullo convulsus aratro,
  • quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber,
  • multi illum pueri, multae optavere puellae;
  • idem cum tenui carptus defloruit ungui,
  • nulli illum pueri, nullae optavere puellae:
  • sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est;
  • cum castum amisit polluto corpore florem,
  • nec pueris iucunda manet nec cara puellis.
  • Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
  • ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvo
  • nunquam se extollit, nunquam mitem educat uvam,
  • sed tenerum prono deflectens pondere corpus
  • iam iam contingit summum radice flagellum,
  • hanc nulli agricolae, nulli accoluere iuvenci;
  • at si forte eadem est ulmo coniuncta marito,
  • multi illam agricolae, multi accoluere iuvenci:
  • sic virgo, dum intacta manet, dum inculta senescit;
  • cum par conubium maturo tempore adepta est,
  • cara viro magis et minus est invisa parenti.
  • et tu ne pugna cum tali coniuge, virgo.
  • non aequum est pugnare, pater cui tradidit ipse,
  • ipse pater cum matre, quibus parere necesse est.
  • virginitas non tota tua est, ex parte parentum est:
  • tertia pars patri, pars est data tertia matri,
  • tertia sola tua est. noli pugnare duobus,
  • qui genero sua iura simul cum dote dederunt.
  • Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
    1. Super alta vectus Attis celeri rate maria
    2. Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit
    3. adiitque opaca silvis redimita loca deae,
    4. stimulatus ibi furenti rabie, vagus animis
    5. devolvit ili acuto sibi pondera silice.
    6. itaque ut relicta sensit sibi membra sine viro,
    7. etiam recente terrae sola sanguine maculans
    8. niveis citata cepit manibus leve typanum,
    9. typanum, tubam Cybelles, tua, mater, initia,
    10. quatiensque terga tauri teneris cava digitis
    11. canere haec suis adorta est tremebunda comitibus
    12. “agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul,
    13. simul ite, Dindymenae dominae vaga pecora,
    14. aliena quae petentes velut exsules loca
    15. sectam meam exsecutae duce me mihi comites
    16. rapidum salum tulistis truculentaque pelagi
    17. et corpus evirastis Veneris nimio odio,
    18. hilarate erae citatis erroribus animum.
    19. mora tarda mente cedat; simul ite, sequimini
    20. Phrygiam ad domum Cybelles, Phrygia ad nemora deae,
    21. ubi cymbalum sonat vox, ubi tympana reboant,
    22. tibicen ubi canit Phryx curvo grave calamo,
    23. ubi capita maenades vi iaciunt hederigerae,
    24. ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant,
    25. ubi suevit illa divae volitare vaga cohors,
    26. quo nos decet citatis celerare tripudiis.”
    27. simul haec comitibus Attis cecinit notha mulier,
    28. thiasus repente linguis trepidantibus ululat,
    29. leve tympanum remugit, cava cymbala recrepant,
    30. viridem citus adit Idam properante pede chorus.
    31. furibunda simul anhelans vaga vadit animam agens
    32. comitata tympano Attis per opaca nemora dux,
    33. veluti iuvenca vitans onus indomita iugi:
    34. rapidae ducem secuntur Gallae properipedem.
    35. itaque, ut domum Cybelles tetigere lassulae,
    36. nimio e labore somnum capiunt sine Cerere.
    37. piger his labante langore oculos sopor operit:
    38. abit in quiete molli rabidus furor animi.
    39. sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis
    40. lustravit aethera album, sola dura, mare ferum,
    41. pepulitque noctis umbras vegetis sonipedibus,
    42. ibi Somnus excitam Attin fugiens citus abiit:
    43. trepidante eum recepit dea Pasithea sinu.
    44. ita de quiete molli rapida sine rabie
    45. simul ipsa pectore Attis sua facta recoluit,
    46. liquidaque mente vidit sine quis ubique foret,
    47. animo aestuante rusum reditum ad vada tetulit.
    48. ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis
    49. patriam adlocuta maesta est ita voce miseriter:
    50. “patria o mei creatrix, patria o mea genetrix,
    51. ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae
    52. famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem,
    53. ut apud nivem et ferarum gelida stabula forem
    54. et earum omnia adirem furibunda latibula,
    55. ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor?
    56. cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem,
    57. rabie fera carens dum breve tempus animus est.
    58. egone a mea remota haec ferar in nemora domo?
    59. patria, bonis, amicis, genitoribus abero?
    60. abero foro, palaestra, stadio, et gymnasiis?
    61. miser ah miser, querendum est etiam atque etiam, anime.
    62. quod enim genus figurae est ego non quod obierim?
    63. ego mulier, ego adulescens, ego ephebus, ego puer,
    64. ego gymnasi fui flos, ego eram decus olei:
    65. mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida,
    66. mihi floridis corollis redimita domus erat,
    67. linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum.
    68. ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar?
    69. ego maenas, ego mei pars, ego vir sterilis ero?
    70. ego viridis algida Idae nive amicta loca colam?
    71. ego vitam agam sub altis Phrygiae columinibus,
    72. ubi cerva silvicultrix, ubi aper nemorivagus?
    73. iam iam dolet quod egi, iam iamque paenitet.”
    74. roseis ut huic labellis sonitus citus abiit
    75. geminas deorum ad aures nova nuntia referens,
    76. ibi iuncta iuga resoluens Cybele leonibus
    77. laevumque pecoris hostem stimulans ita loquitur.
    78. “Agedum,” inquit, “age ferox i, fac ut hunc furor agitet,
    79. fac uti furoris ictu reditum in nemora ferat,
    80. mea libere nimis qui fugere imperia cupit.
    81. age caede terga cauda, tua verbera patere,
    82. fac cuncta mugienti fremitu loca retonent,
    83. rutilam ferox torosa cervice quate iubam.”
    84. ait haec minax Cybelle religatque iuga manu.
    85. ferus ipse sese adhortans rabidum incitat animo,
    86. vadit, fremit, refringit virgulta pede vago.
    87. at ubi umida albicantis loca litoris adiit
    88. tenerumque vidit Attin prope marmora pelagi,
    89. facit impetum: ille demens fugit in nemora fera:
    90. ibi semper omne vitae spatium famula fuit.
    91. dea magna, dea Cybelle, dea domina Dindymi,
    92. procul a mea tuus sit furor omnis, era, domo:
    93. alios age incitatos, alios age rabidos.
    1. Peliaco quondam prognatae vertice pinus
    2. dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
    3. Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos,
    4. cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
    5. auratam optantes Colchis avertere pellem
    6. ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
    7. caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
    8. diva quibus retinens in summis urbibus arces
    9. ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
    10. pinea coniungens inflexae texta carinae.
    11. illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
    12. quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor
    13. tortaque remigio spumis incanduit unda,
    14. emersere freti candenti e gurgite vultus
    15. aequoreae monstrum Nereides admirantes.
    16. illa, siqua alia, viderunt luce marinas
    17. mortales oculis nudato corpore nymphas
    18. nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
    19. tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
    20. tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,
    21. tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
    22. o nimis optato saeclorum tempore nati
    23. heroes, salvete, deum genus, o bona matrum
    24. progenies, salvete iterum
    25. vos ego saepe meo, vos carmine compellabo,
    26. teque adeo eximie taedis felicibus aucte
    27. Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
    28. ipse suos divum genitor concessit amores.
    29. tene Thetis tenuit pulcherrirma Nereine?
    30. tene suam Tethys concessit ducere neptem
    31. Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
    32. quae simul optatae finito tempore luces
    33. advenere, domum conventu tota frequentat
    34. Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
    35. dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
    36. deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
    37. Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
    38. Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
    39. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
    40. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
    41. non glaebam prono convellit vomere taurus,
    42. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
    43. squalida desertis robigo infertur aratris.
    44. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
    45. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
    46. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
    47. tota domus gaudet regali splendida gaza.
    48. pulvinar vero divae geniale locatur
    49. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
    50. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
    51. haec vestis priscis hominum variata figuris
    52. heroum mira virtutes indicat arte.
    53. namque fluentisono prospectans litore Diae
    54. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
    55. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
    56. necdum etiam sese quae visit visere credit,