---tardet ingenuus pudor:quem tamen magis audiensflet quod ire necesse est.flere desine. Non tibi, Au-runculeia, periculum estne qua femina pulchriorclarum ab Oceano diemviderit venientem.talis in vario soletdivitis domini hortulostare flos hyacinthinus.sed moraris, abit dies:prodeas, nova nupta.prodeas, nova nupta, siiam videtur, et audiasnostra verba. vide ut facesaureas quatiunt comas:prodeas, nova nupta.non tuus levis in maladeditus vir adulteraprobra turpia persequensa tuis teneris voletsecubare papillis,lenta quin velut adsitasvitis implicat arbores,implicabitur in tuumcomplexum. Sed abit dies:prodeas, nova nupta.o cubile quod omnibus---candido pede lecti,quae tuo veniunt ero,quanta gaudia, quac vaganocte, quae medio diegaudeat! sed abit dies:Prodeas, nova nupta.tollite, o pueri, faces:flammeum video venire.ite, concinite in modum“o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.”ne diu taceat procaxfescennina iocatio,nec nuces pueris negetdesertum domini audiensconcubinus amorem.da nuces pueris, inersconcubine: satis diulusisti nucibus: libetiam servire Talasio.concubine, nuces da.sordebant tibi vilicae,concubine, hodie atque heri:nunc tuum cinerariustondet os. miser ah miserconcubine, nuces da.diceris male te a tuisunguentate glabris mariteabstinere: sed abstine.o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.scimus haec tibi quae licentsola cognita: sed maritoista non eadem licent.o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.nupta, tu quoque quae tuusvir petet cave ne neges,ne petitum aliunde eat.o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.en tibi domus ut potenset beata viri tui:quae tibi sine serviat(o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee).usque dum tremulum movenscana tempus anilitasomnia omnibus adnuit.o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.transfer omine cum bonolimen aureolos pedes,rasilemque subi forem.o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.adspice unus ut accubansvir tuus Tyrio in torototus immineat tibi.o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.illi non minus ac tibipectore uritur intimoflamma, sed penite magiso Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.mitte bracchiolum teres,praetextate, puellulae:iam cubile adeat viri.o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.o bonae senibus viriscognitae bene feminae,conlocate puellulam.o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.iam licet venias, marite:uxor in thalamo tibi estore floridulo nitensalba parthenice velutluteumve papaver.at, marite, (ita me iuventcaelites) nihilo minuspulcher es, neque te Venusneglegit. sed abit dies:perge, ne remorare.non diu remoratus es,iam venis. bona te Venusiuverit, quoniam palamquod cupis cupis et bonumnon abscondis amorem.ille pulveris Africisiderumque micantium