Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  • coniugator amoris.
  • quis deus magis anxiis
  • est petendus amantibus?
  • quem colent homines magis
  • caelitum? o Hymenaee Hymen,
  • o Hymen Hymenaee.
  • te suis tremulus parens
  • invocat, tibi virgines
  • zonula solvunt sinus,
  • te timens cupida novus
  • captat aure maritus.
  • tu fero iuveni in manus
  • floridam ipse puellulam
  • dedis a gremio suae
  • matris, o Hymenaee Hymen,
  • o Hymen Hymenaee.
  • nil potest sine te Venus
  • fama quod bona comprobet
  • commodi capere: at potest
  • te volente. quis huic deo
  • compararier ausit?
  • nulla quit sine te domus
  • liberos dare, nec parens
  • stirpe nitier: at potest
  • te volente. quis huic deo
  • compararier ausit?
  • quae tuis careat sacris
  • non queat dare praesides
  • terra finibus: at queat
  • te volente. quis huic deo
  • compararier ausit?
  • claustra pandite ianuae,
  • virgo adest. viden ut faces
  • splendidas quatiunt comas?---
  • ---tardet ingenuus pudor:
  • quem tamen magis audiens
  • flet quod ire necesse est.
  • flere desine. Non tibi, Au-
  • runculeia, periculum est
  • ne qua femina pulchrior
  • clarum ab Oceano diem
  • viderit venientem.
  • talis in vario solet
  • divitis domini hortulo
  • stare flos hyacinthinus.
  • sed moraris, abit dies:
  • prodeas, nova nupta.
  • prodeas, nova nupta, si
  • iam videtur, et audias
  • nostra verba. vide ut faces
  • aureas quatiunt comas:
  • prodeas, nova nupta.
  • non tuus levis in mala
  • deditus vir adultera
  • probra turpia persequens
  • a tuis teneris volet
  • secubare papillis,
  • lenta quin velut adsitas
  • vitis implicat arbores,
  • implicabitur in tuum
  • complexum. Sed abit dies:
  • prodeas, nova nupta.
  • o cubile quod omnibus---
  • candido pede lecti,
  • quae tuo veniunt ero,
  • quanta gaudia, quac vaga
  • nocte, quae medio die
  • gaudeat! sed abit dies:
  • Prodeas, nova nupta.
  • tollite, o pueri, faces:
  • flammeum video venire.
  • ite, concinite in modum
  • “o Hymen Hymenaee io,
  • o Hymen Hymenaee.”
  • ne diu taceat procax
  • fescennina iocatio,
  • nec nuces pueris neget
  • desertum domini audiens
  • concubinus amorem.
  • da nuces pueris, iners
  • concubine: satis diu
  • lusisti nucibus: libet
  • iam servire Talasio.
  • concubine, nuces da.
  • sordebant tibi vilicae,
  • concubine, hodie atque heri:
  • nunc tuum cinerarius