dicite, “o Hymenaee Hymen,o Hymen Hymenaee.”ut libentius, audiensse citarier ad suummunus, huc aditum feratdux bonae Veneris, boniconiugator amoris.quis deus magis anxiisest petendus amantibus?quem colent homines magiscaelitum? o Hymenaee Hymen,o Hymen Hymenaee.te suis tremulus parensinvocat, tibi virgineszonula solvunt sinus,te timens cupida novuscaptat aure maritus.tu fero iuveni in manusfloridam ipse puellulamdedis a gremio suaematris, o Hymenaee Hymen,o Hymen Hymenaee.nil potest sine te Venusfama quod bona comprobetcommodi capere: at potestte volente. quis huic deocompararier ausit?nulla quit sine te domusliberos dare, nec parensstirpe nitier: at potestte volente. quis huic deocompararier ausit?quae tuis careat sacrisnon queat dare praesidesterra finibus: at queatte volente. quis huic deocompararier ausit?claustra pandite ianuae,virgo adest. viden ut facessplendidas quatiunt comas?------tardet ingenuus pudor:quem tamen magis audiensflet quod ire necesse est.flere desine. Non tibi, Au-runculeia, periculum estne qua femina pulchriorclarum ab Oceano diemviderit venientem.talis in vario soletdivitis domini hortulostare flos hyacinthinus.sed moraris, abit dies:prodeas, nova nupta.prodeas, nova nupta, siiam videtur, et audiasnostra verba. vide ut facesaureas quatiunt comas:prodeas, nova nupta.non tuus levis in maladeditus vir adulteraprobra turpia persequensa tuis teneris voletsecubare papillis,lenta quin velut adsitasvitis implicat arbores,implicabitur in tuumcomplexum. Sed abit dies:prodeas, nova nupta.